Controversiae
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.
Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor
FVSCVS pro puella colorem hunc introduxit: uoluerunt di immortales in hac puella uires suas ostendere, ut appareret quam nulla uis humana diuinae resisteret: nil magis putauerunt posse miraculo esse quam
ALBVCIVS dixit: nescio quis feri et uiolenti animi uenit, ipsis credo dis illum impellentibus, ut futurae sacerdotis non uiolaret castitatem sed uideret. praedixit illi, abstineret a sacro corpore manum: “non est quod audeas laedere pudicitiam quam homines seruant, dii expectant.” et in perniciem ruenti suam “en,” inquit, “arma quae nescis tenere pro pudicitia,” et raptum gladium in pectus piratae sui intorsit. Hoc factum eius ne lateret eisdem dis immortalibus fuit curae: accusator inuentus est qui pudicitiae eius in foro testimonium redderet. Nemo credebat occisum uirum a femina, iuuenem a puella, armatum ab inermi: maior res uidebatur, quam ut posset credi sine deorum immortalium adiutorio gesta.
CESTIVS timuit se in narrationem demittere, sic illam transcucurrit: haec dixit in sacerdote futura maxime debere aestimari: pudicitiam, innocentiam, felicitatem. quam pudica sit, miles ostendit; quam innocens, iudex; quam felix,