Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Divisio. Diuisio controuersiarum antiqua simplex fuit; recens utrum subtilior an tantum operosior, ipsi aestimabitis: ego exponam quae aut ueteres inuenerunt aut sequentes adstruxerunt. Latro illas quaestiones fecit: diuisit in ius et aequitatem, an abdicari possit, an debeat. An possit abdicari sic quaesiit: an necesse fuerit illum patrem alere, et ob id abdicari non possit quod fecit lege cogente. Hoc in has quaestiones diuisit: an abdicatus non desinat filius esse; an is desinat qui non tantum abdicatus, sed etiam ab alio adoptatus est. Etiamsi filius erat, an quisquis patrem non aluit puniatur, tamquam aeger, uinctus, captus; an aliquam filii lex excusationem accipiat; an hic accipere potuerit. An abdicari debeat per haec quaesiit: an etiamsi ille indignus fuit qui aleretur, hic tamen recte fecerit qui aluit; deinde an dignus fuerit qui aleretur.

Noui declamatores Graecis auctoribus adiecerunt primam illam quaestionem: an adoptatus abdicari possit. hac CESTIVS usus est. adiecit quaestionem GALLIO alteram: an si abdicari possit etiam adoptatus, ob id uitium quod antequam adoptaretur notum fuit adoptanti. haec autem ex aequitatis parte pendet et tractatio magis est quam quaestio. GALLIO quaestionem primam Latronis duplicauit sic: licuit mihi alere etiam te uetante; deinde non licuit non alere. In priore parte hoc uindicauit, non posse filium ob

p.75
id abdicari quod esset suae potestatis; nulli autem interdici misericordia: quid si flere me uetes cum uidi hominem calamitosum? quid si uetes propter aliquod honestum factum periclitanti fauere? adfectus nostri in nostra potestate sunt. quaedam enim iura non scripta, sed omnibus scriptis certiora sunt: quamuis filius familiae sim, licet mihi et stipem porrigere mendico et humum cadaueri. iniquum est conlapsis manum non porrigere:
b.63
commune hoc ius generis humani est. Nemo inuidiosum ius postulat quo alteri profuturus est.

Latro illud uehementer pressit: non feci ratione, adfectu uictus sum. cum uidissem patrem egentem mens non constitit mihi; quid uetueris nescio. Hoc aiebat non esse tractandum tamquam quaestionem; esse tamen potentius quam ullam quaestionem. FVSCVS ARELLIVS pater hoc mouit in ultimo tamquam quaestionem: putaui te, quamuis uetares, nihilominus uelle ali fratrem: eo uultu uetabas aut mihi ita uidebaris. CESTIVS audacius; non fuit contentus dicere: “putaui uelle te” adiecit: “uoluisti et hodieque uis.” et sua figura dixit omnia propter quae uelle deberet. “quare ergo abdicas?