Controversiae

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D.

Seneca, Lucius Annaeus, 55 B.C.-ca. 39 A.D, creator; Kiessling, Adolf Gottlieb, 1837-1892, editor

Adoptaui te cum abdicatus es: cum adoptas abdico. VIBI RVFI. Cum egerem aiebam: “satis se uindicauit, quod a dispensatore locupletis inimici consors modo omnis fortunae diurnum petam.” MARVLLI. Ille uitam audebit rogare, qui mori malet quam sua uerba sibi dici? Multis debeo misericordiam, multis tuli. quisquis est qui me ulla calamitate similem effingit, perinde habeo ac si gradu cognationis adtingat. Scio quam acerbum sit supplicare exteris; scio quam graue sit repelli a domesticis. scio quam

p.74
crudele sit cotidie et mortem optare et uitam rogare. Etiamsi tu non odisti eum qui mihi fecit iniuriam, ego odi eum qui fecit tibi.
b.62

Divisio. Diuisio controuersiarum antiqua simplex fuit; recens utrum subtilior an tantum operosior, ipsi aestimabitis: ego exponam quae aut ueteres inuenerunt aut sequentes adstruxerunt. Latro illas quaestiones fecit: diuisit in ius et aequitatem, an abdicari possit, an debeat. An possit abdicari sic quaesiit: an necesse fuerit illum patrem alere, et ob id abdicari non possit quod fecit lege cogente. Hoc in has quaestiones diuisit: an abdicatus non desinat filius esse; an is desinat qui non tantum abdicatus, sed etiam ab alio adoptatus est. Etiamsi filius erat, an quisquis patrem non aluit puniatur, tamquam aeger, uinctus, captus; an aliquam filii lex excusationem accipiat; an hic accipere potuerit. An abdicari debeat per haec quaesiit: an etiamsi ille indignus fuit qui aleretur, hic tamen recte fecerit qui aluit; deinde an dignus fuerit qui aleretur.

Noui declamatores Graecis auctoribus adiecerunt primam illam quaestionem: an adoptatus abdicari possit. hac CESTIVS usus est. adiecit quaestionem GALLIO alteram: an si abdicari possit etiam adoptatus, ob id uitium quod antequam adoptaretur notum fuit adoptanti. haec autem ex aequitatis parte pendet et tractatio magis est quam quaestio. GALLIO quaestionem primam Latronis duplicauit sic: licuit mihi alere etiam te uetante; deinde non licuit non alere. In priore parte hoc uindicauit, non posse filium ob

p.75
id abdicari quod esset suae potestatis; nulli autem interdici misericordia: quid si flere me uetes cum uidi hominem calamitosum? quid si uetes propter aliquod honestum factum periclitanti fauere? adfectus nostri in nostra potestate sunt. quaedam enim iura non scripta, sed omnibus scriptis certiora sunt: quamuis filius familiae sim, licet mihi et stipem porrigere mendico et humum cadaueri. iniquum est conlapsis manum non porrigere:
b.63
commune hoc ius generis humani est. Nemo inuidiosum ius postulat quo alteri profuturus est.