Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

iambus quoque, qui est utroque syllaba minor (praecedet enim tres longas brevis), sed et spondeus iambo recte praeponitur: iisdem ut [*](Bracketed by Regius.) armis fui. cum spondeus, et bacchius, sic enim fiet ultimus dochmius:

in armis fui. ex iis quae supra probavi apparet molosson quoque clausulae convenire, dum habeat ex quocunque pede ante se brevem: illud scimus ubicunque sunt, esse pro nobis.

minus gravis erit spondeus, praecedentibus palimbacchio et pyrrhichio, ut iudicii Iuniani, [*]( praecedentibus et, G: praecedenti A. I have added palimbacchio. ) et adhuc peius priore paeane, ut Brute, dubitavi; nisi potius hoc esse volumus dactylum et bacchium.

v7-9 p.564
Duo spondei non fere se iungi patiuntur, quae ut versu quoque notabilis [*]( notabilis, early edd.: nobis, AG. ) clausula est, nisi cum id fieri potest ex tribus quasi membris: cur de perfugis nostris copias comparat is contra nos? una syllaba, duabus, una.

ne dactylus quidem spondeo bene praeponitur, quia finem versus damnamus ut fine orationis. bacchius et claudit et sibi iungitur: uenenum timeres; vel choreum et spondeum ante se amat: ut venenum timeres. contrarius quoque qui est, cludet, nisi si ultimam syllabam longam esse volumus, optimeque habebit ante se molosson: civis Romanus sum; aut bacchium, quod hic potest, nos possemus.

sed verius erit claudere choreum praecedente spondeo, nam hic potius est numerus, nos possemus et Romanus sum. claudet et dichoreus, id est idem pes sibi ipse iungetur, quo Asiani sunt usi plurimum; cuius exemplum Cicero ponit, patris dictum sapiens temeritas filii comprobauit.

accipiet ante se choreus et pyrrhichium: omnes prope cives virtute, gloria, dignitate superabat. cludet et dactylus, nisi eum observatio ultimae creticum facit: muliercula nixus ut litore. habebit ante se bene creticum et

v7-9 p.566
iambum, spondeum male, peius choreum.

cludit amphibrachys: Q. Ligarium ut Africa fuisse, si non eum malumus esse bacchium. non optimus est trochaeus, si ulla est ultima brevis, quod certe sit necesse est; alioqui quomodo claudet, qui placet plerisque, dichoreus? illa observatione ex trochaeo fit anapaestus.

idem trochaeus praecedente longa fit paean, quale est Si potero et dixit hoc Cicero, obstat inuidia. sed hum initiis dederunt. cludet et pyrrhichius choreo praecedente, nam sic paean est. sed omnes hi, qui ut breves excidunt, minus erunt stabiles, nec alibi fere satis apti, quam ubi cursus orationis exigitur et clausulis non intersistitur. creticus et initiis optimus: