Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

miscendi ergo sunt, curandumque, ut sint plures qui placent, et circumfusi bonis deteriores lateant. nec vero ut litteris syllabisque natura mutatur, sed refert, quae cum quaque optime coeat. plurimum igitur

v7-9 p.558
auctoritatis, ut dixi, et ponderis habent longae, celeritatis breves; quae si miscentur quibusdam longis, currunt, si continuantur, exultant.

acres , quae ex brevibus ad longas insurgunt; leniores, quae a longis ut breves descendunt. optime incipitur a longis, recte aliquando a brevibus, ut novum crimen; lenius a duabus, ut animadverti indices; sed hoc pro Cluentio recte, quia initium eius partitioni simile est, quae celeritate gaudet.

clausula quoque e longis firmissima est; sed venit et ut breves, quamvis habeatur indifferens ultima. neque enim ego ignoro, ut fine pro longa accipi brevem, quia videtur aliquid vacantis temporis ex eo, quod insequitur, accedere; aures tamen consulens meas, intelligo multum referre, verene longa sit, quae cludit, an pro longa. neque enim tam plenum est dicere incipientem timere, quam illud ausus est confiteri.

atqui si nihil refert, brevis an longa sit ultima, idem pes erit; verum nescio quo modo sedebit hoc, illud subsistet. quo moti quidam longae ultimae tria tempora

v7-9 p.560
dederunt, ut illud tempus, quod brevis ex loco [*]( loco, Spalding : longo, AG. ) accipit, huic quoque accederet. nec solum refert, quis pes claudat, sed claudentem [*]( quis pes claudat sed claudentem quis, Halm : quis claudatem quis, G: quis claudat et quis, A. ) quis antecedat. retrorsum autem neque plus tribus,

iique, si non ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit enim [*]( absit enim, Christ : sit tam, AG. ) poetica observatio), neque minus duobus; alioqui pes erit, non numerus. potest tamen vel unus esse dichoreus, si unus est, qui constat e duobus choreis.

itemque paean, qui est ex choreo et pyrrhichio, quem aptum initiis putant, vel contra, qui est e tribus brevibus et longa, cui clausulam adsignant; de quibus fere duobus scriptores huius artis loquantur. alii omnes, ut [*]( ut, Halm : ut, MSS. ) quocunque sit loco longa, [*]( longa, added by Halm. ) temporum quod ad rationem pertinet,paeanas appellant.