Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
miror autem ut hac opinione doctissimos homines fuisse, ut alios pedes ita eligerent aliosque damnarent, quasi ullus esset, quem non sit necesse ut oratione deprehendi. licet igitur paeana sequatur Ephorus, inventum a Thrasymacho, probatum ab Aristotele, dactylumque ut temperatos brevibus ac longis, fugiat spondeum et [*]( spondeum et, added by ed. camp . ) trochaeum,
alterius tarditate nimia, [*]( nimia, Ialm: etenim, AG. ) alterius celeritate damnata, herous, qui est idem dactylus, Aristoteli amplior, iambus humilior [*]( humilior, P. Victorius, Pithoeus: humanior, MSS. ) videatur, trochaeum ut nimis currentem damnet eique
irrumpent etiam ad invitos, nec semper illis heroo aut paeane suo, quem, quia versum raro facit, maxime laudant, uti licebit. ut sint tamen allis alii crebriores, non verba facient, quae neque augeri nec minui nec sicuti toni [*]( toni, added by Christ. ) modulatione produci aut corripi possint, sed transmutatio et collocatio.
plerique enim ex commissuris eorum vel divisione fiunt pedes; quo fit ut iisdem verbis alii atque alii versus fiant, ut memini quendam non ignobilem poetam talem exarasse: [*]( talem exarasse, Halm : tatelarasse, G: taliter lusisse, A. (iter lus by corrector ). )
hic retrorsum fit sotadeus; itemque e sotadeo retro trimetros:
- astra tenet caelum, mare classes, area messem.
- caput exeruit mobile pinus repetita.
miscendi ergo sunt, curandumque, ut sint plures qui placent, et circumfusi bonis deteriores lateant. nec vero ut litteris syllabisque natura mutatur, sed refert, quae cum quaque optime coeat. plurimum igitur
acres , quae ex brevibus ad longas insurgunt; leniores, quae a longis ut breves descendunt. optime incipitur a longis, recte aliquando a brevibus, ut novum crimen; lenius a duabus, ut animadverti indices; sed hoc pro Cluentio recte, quia initium eius partitioni simile est, quae celeritate gaudet.
clausula quoque e longis firmissima est; sed venit et ut breves, quamvis habeatur indifferens ultima. neque enim ego ignoro, ut fine pro longa accipi brevem, quia videtur aliquid vacantis temporis ex eo, quod insequitur, accedere; aures tamen consulens meas, intelligo multum referre, verene longa sit, quae cludit, an pro longa. neque enim tam plenum est dicere incipientem timere, quam illud ausus est confiteri.
atqui si nihil refert, brevis an longa sit ultima, idem pes erit; verum nescio quo modo sedebit hoc, illud subsistet. quo moti quidam longae ultimae tria tempora
iique, si non ternas syllabas habebunt, repetendi erunt (absit enim [*]( absit enim, Christ : sit tam, AG. ) poetica observatio), neque minus duobus; alioqui pes erit, non numerus. potest tamen vel unus esse dichoreus, si unus est, qui constat e duobus choreis.