Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nam et versificandi genus est unam legem omnibus sermonibus dare; et id cum manifestae adfectationis est (cuius rei maxime cavenda suspicio est), tum etiam taedium ex similitudine ac satietatem creat; quoque est dulcius, magis perdit amittit que [*]( amittit que, Regius : atque, MSS. ) et fidem et adfectus motusque omnes, qui est ut hac cura deprehensus. nec potest ei credere aut propter eum dolere et irasci iudex, cui putat hoc vacare.
ideoque interim quaedam quasi solvenda de industria sunt; et quidem illa maximi laboris, ne laborata videantur. sed neque longioribus, quam oportet, hyperbatis compositioni serviamus ne, quae eius rei gratia fecerimus, propter eam fecisse videamur; et certe nullum aptum atque idoneum verbum permutemus gratia levitatis.
neque enim ullum erit tam difficile, quod non commode inseri possit, nisi quod ut evitandis eiusmodi verbis non decorem compositionis quaerimus, sed facilitatem. non tamen mirabor Latinos magis indulsisse compositioni quam Atticos, cum minus [*]( cum minus. . G. Meyer: quouminus, G: quamvis, quamvis minus, later MSS. ) ut verbis habeant severitatis [*]( severitatis, Spalding : veitatis, G: varietatis, Regius . ) et gratiae;
nec vitium duxerim, si Cicero a Demosthene paulum ut hac parte descivit.
eius tres partes: ordo, coniunctio, numerus. ratio ut adiectione, detractione, mutatione; usus pro natura rerum, quas dicimus: cura ita magna, ut sentiendi atque eloquendi prior sit; dissimulatio curae praecipua, ut numeri sponte fluxisse, non arcessiti et coacti esse videantur.
sed haec eloquendi praecepta, sicut cogitationi sunt necessaria, ita non satis ad vim dicendi valent, nisi illis firma quaedam facilitas, quae apud Graecos ἕξις nominatur, accesserit: ad quam scribendo plus an legendo an dicendo conferatur, solere quaeri scio. quod esset diligentius nobis examinandum, si qualibet earum rerum possemus una esse contenti.
verum ita sunt inter se conexa et indiscreta omnia ut, si quid ex his defuerit, frustra sit in ceteris laboratum. nam neque solida atque robusta fuerit unquam eloquentia nisi multo stilo vires acceperit, et citra lectionis exemplum labor ille carens rectore fluitabit; et qui [*]( fluitabit et qui, Halm : fluvit autem qui, G. ) sciet quae quoque sint modo dicenda, nisi tamen in procinctu paratamque ad omnes casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit.