Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

narratio fere tardiores atque, ut sic dixerim, modestiores desiderat pedes ex omnibus maxime mixtos. nam et verbis, ut saepius pressa est, ita interim insurgit; sed docere et infigere animis res semper cupit, quod minime festinantium opus est. ac mihi videtur tota narratio constare longioribus membris, brevioribus periodis.

argumenta acria et citata pedibus quoque ad hanc naturam commodatis utentur, non tamen [*]( non tamen, ed. ven : nondum, MSS. ) ita ut trochaeis quoque celeria quidem, sed sine viribus sint, verum iis, qui sint brevibus longisque mixti, non tamen plures longas quam breves habent. [*]( hahent, Halm : habentia, G. )

illa sublimia spatiosas clarasque voces habentia [*]( habentia, Christ : habent, MSS. ) amant amplitudinem dactyli quoque ac paeanis, etiamsi maiore ex parte syllabis brevibus, temporibus tamen satis pleni. aspera contra iambis maxime concitantur,

v7-9 p.584
non solum quod sunt e duabus modo syllabis eoque frequentiorem quasi pulsum habent, quae res lenitati contraria est, sed etiam quod omnibus pedibus insurgunt et e brevibus ut longas nituntur et crescunt, ideoque meliores choreis, qui ab longis ut breves cadunt.

summissa , qualia ut epilogis sunt, lentas et ipsa, sed minus exclamantes exigunt. vult esse Celsus aliquam et superiorem [*]( superbiorem. Salding: superiorem, G. ) compositionem, quam equidem si scirem, non docerem; sed sit necesse est tarda et supina, verum nisi ex verbis atque sententiis. per se si id quaeritur, satis odiosa esse non poterit.

denique , ut semel finiam, sic fere componendum quomodo pronuntiandum erit. an non ut prooemiis plerumque summissi, (nisi cum ut accusatione concitandus est iudex aut aliqua indignatione complendus) ut narratione pleni atque expressi, ut argumentis citati atque ipso etiam motu celeres sumus, ut locis ac descriptionibus fusi ac fluentes, ut epilogis plerumque deiecti et infracti?

atqui corporis quoque motui sunt [*]( motti sunt Spalding : riotus, G. ) sua quaedam tempora et ad signandos [*]( signandos, Ham: signos, G. ) pedes non minus saltationi quam modulationibus adhibetur musica ratio numerorum. quid ? non vox et gestus accommodatur naturae

v7-9 p.586
ipsarum, de quibus dicimus, rerum? quo minus id mirere ut pedibus orationis, cum debeant sublimia ingredi, lenia duci, acria currere, delicata fluere. itaque tragoediae,

ubi necesse est, adfectamus etiam tumorem ex spondeis atque iambis quibus [*]( quihus, added by Spalding. ) maxime continetur:

  1. en impero Argis, sceptra mi liquit Pelops.
At ille comicus aeque senarius, quem trochaicum vocant, pluribus trochaeis, qui trochaei [*]( trochaeis . . trochaei, Spalding : choreis. . trochaei, MSS. ) ab aliis dicuntur, pyrrhichiisque decurrit;

sed quantum accipit celeritatis, tantum gravitatis amittit:

  1. quid igitur faciam? non eam ne nunc quidem
Aspera vero et maledica, ut dixi, etiam ut carmine iambis grassantur:
  1. quis hoc potest videre, quis potest pati,
  2. nisi impudicus et vorax et aleo?
In universum autem,

si sit necesse, duram potius atque asperam compositionem malim esse quam effeminatam et enervem, qualis apud multos et cotidie magis lascivissimis syntonorum modis saltat. ac ne tam bona quidem ulla erit, ut debeat esse

v7-9 p.588
continua et ut eosdem semper pedes ire.

nam et versificandi genus est unam legem omnibus sermonibus dare; et id cum manifestae adfectationis est (cuius rei maxime cavenda suspicio est), tum etiam taedium ex similitudine ac satietatem creat; quoque est dulcius, magis perdit amittit que [*]( amittit que, Regius : atque, MSS. ) et fidem et adfectus motusque omnes, qui est ut hac cura deprehensus. nec potest ei credere aut propter eum dolere et irasci iudex, cui putat hoc vacare.

ideoque interim quaedam quasi solvenda de industria sunt; et quidem illa maximi laboris, ne laborata videantur. sed neque longioribus, quam oportet, hyperbatis compositioni serviamus ne, quae eius rei gratia fecerimus, propter eam fecisse videamur; et certe nullum aptum atque idoneum verbum permutemus gratia levitatis.

neque enim ullum erit tam difficile, quod non commode inseri possit, nisi quod ut evitandis eiusmodi verbis non decorem compositionis quaerimus, sed facilitatem. non tamen mirabor Latinos magis indulsisse compositioni quam Atticos, cum minus [*]( cum minus. . G. Meyer: quouminus, G: quamvis, quamvis minus, later MSS. ) ut verbis habeant severitatis [*]( severitatis, Spalding : veitatis, G: varietatis, Regius . ) et gratiae;

nec vitium duxerim, si Cicero a Demosthene paulum ut hac parte descivit.

v7-9 p.590
Sed quae sit differentia nostri Graecique sermonis, explicabit summus liber. compositio (nam finem imponere egresso destinatum modum volumini festino) debet esse honesta, iucunda, varia.