Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
neque vero tam sint intuendi pedes quam universa comprehensio,
ergo quem ut poemate locum habet versificatio, eum ut oratione compositio. optime autem de illa iudicant aures, quae plena sentiunt et parum expleta desiderant et fragosis offenduntur et levibus mulcentur et contortis excitantur et stabilia probant, clauda deprehendunt, redundantia ac nimia fastidiunt. ideoque docti rationem componendi intelligunt, etiam indocti voluptatem.
quaedam vero tradi arte non possunt. mutandus est casus, si durius is, quo coeperamus, feratur. num , ut quem transeamus ex quo, praecipi potest? figura laboranti compositioni variata saepe succurrit. quae ? cum orationis, tum etiam sententiae? num praescriptum eius rei ullum est? occasionibus utendum et cum re praesenti deliberandum est.
iam[*]( est iam, Halm : etiam, MSS. ) vero spatia ipsa, quae ut hac quidem parte plurimum valent, quod possunt nisi
neminem vestrum ignorare arbitror, iudices, hunc per hosce dies sermonem vulgi atque hanc opinionem populi Romani fuisse. curhosce potius quam hos? neque enim erat asperum. rationem fortasse non reddam, sentiam tamen [*]( seutiam tanien, Halm: sontentiai, A (?) G: sent am, later MSS. ) esse melius. cur non satis sit, sermonem vulgi fuisse, (compositio enim patiebatur) ignorabo; sed ut audio hoc, animus accipit plenum sine hac geminatione non esse.
ad sensum igitur referenda sunt. et si qui non [*]( Et si qui non, Halm : necquis, AG. ) satis forte, quid seuerum, quid iucundum sit, intelligent, facient quidem natura duce melius quam arte; sed naturae ipsi ars inerit. illud prorsus oratoris,
scire ubi quoque genere compositionis sit utendum. ea duplex observatio est: altera, quae ad pedes refertur; altera, quae ad comprehensiones, quae efficiuntur ex pedibus. ac de his prius.
diximus igitur esse incisa, membra, circuitus. incisum (quantum mea fert opinio) erit sensus non expleto numero conclusus, plerisque pars