Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

sed hic est illud

v7-9 p.568
inane, quod dixi: paulum enim morae damus inter ultimum ac proximum verbum et turpe illud intervallo quodam producimus; alioqui sit exultantissimum et trimetri finis: quis non turpe duceret? sicut illud ore excipere liceret, si iungas, lascivi carminis est; sed interpunctis quibusdam et tribus quasi initiis fit plenum auctoritatis.

nec ego, cum praecedentes pedes posui, legem dedi ne alii essent, sed quid fere accideret et quid ut praesentia videretur optimum, ostendi. non [*]( non, added by Spalding. ) quidem optime est sibi iunctus anapaestos, ut qui sit pentametri finis, vel rhythmos qui nomen ab eo traxit: nam ubi libido dominatur, innocentiae leve praesidium est; nam synaloephe facit, ut duae ultimae syllabae pro una sonent.

melior fiet praecedente spondeo vel bacchio, ut si idem mutes leave innocentiae praesidium est. non me capit (ut a magnis viris dissentiam) paean, qui est ex tribus brevibus et longa. nam est et ipse una plus brevi anapaestos facilitas et agilitas. quid [*]( quid, Halm : quidquid, AG. ) ita placuerit is, non video, nisi quod illum fere probaverunt, quibus loquendi magis quam orandi studium fuit.

nam et ante se brevibus gaudet pyrrhichio vel

v7-9 p.570
choreo, mea facilitas, nostra facilitas; ac praecedente spondeo tamen plane finis est trimetri, cum sit per se quoque. ei contrarius principiis merito laudatur, nam et primam stabilem et tres celeres habet. tamen hoc quoque meliores alios puto.