Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

contrapositum autem vel, ut quidam vocant, contentio ( ἀντίθετον dicitur) non uno fit modo. nam et fit, si singula singulis opponuntur, ut in eo quod modo dixi, uicit pudorem libido, timorem audacia, et bina binis: non nostri ingenii, vestri auxilii est, et sententiae sententiis: dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis.

cui commodissime subiungitur et ea species, quam distinctionem diximus: odit populus Romanus privatam luxuriam, publicam magnificentiam diligit; et, quae sunt simili casu, dissimili sententia in ultimo locata: ut quod in tempore mali fuit, nihil obsit, quod in causa boni fuit, prosit.

nec semper contrapositum subiungitur, ut in hoc, est igitur, haec iudices, non scripta sed nata lex, verum, sicut Cicero dicit, de singulis rebus propositis refertur ad singula, ut in eo quod sequitur, quam non didicimus, accepimus, legimus, verum ex natura ipsa arripuimus, hausimus, expressimus.

nec semper, quod adversum est,

v7-9 p.496
contra ponitur, quale est apud Rutilium, nobis primis dii immortales fruges dederunt; nos, quod soli accepimus, in omnes terras distribuimus.

fit etiam adsumpta illa figura, qua verba declinata repetuntur, quod ἀντιμεταβολή dicitur: non , ut edam, vivo, sed, ut vivam, edo. et quod apud Ciceronem conversum ita est, ut, cum mutationem casus habeat, etiam similiter desinat: ut et sine invidia culpa plectatur et sine culpa invidia ponatur.

et eodem cluditur verbo: ut quod dicit de se. Roscio , etenim , cum artifex eiusmodi est, ut solus videatur dignus qui in scena, spectetur, tum vir eiusmodi est, ut solus dignus esse videatur, qui eo non accedat. est et in nominibus ex diverso collocatis sua gratia: si consul Antonius, Brutus hostis; si conservator rei publicae Brutus, hostis Antonius.

olim plura de figuris quam necesse erat, et adhuc erunt, qui putent esse figuram: incredibile est, ( quod dico, sed verum; ἀνθυποφοράν vocant; et aliquis hoc semel tulit, nemo [*]( nemo, Badius : nego, MSS. ) bis, ego ter, διέξοδον et longius

v7-9 p.498
evectus sum sed redeo ad propositum, ἄφοδον.

quaedam verborum figurae paulum figuris sententiarum declinantur, ut dubitatio. nam cum est in re, priori parti adsignanda est, cum in verbo, sequenti; sive me malitiam sive stultitiam dicere oportet.

item correctionis eadem ratio est; nam quod illic dubitat, hic emendat. etiam in personae fictione accidere quidam idem putaverunt, ut in verbis esset haec figura: crudelitatis mater est avaritia, et apud Sallustium in Ciceronem O Romule Arpinas, et apud Menandrum Oedipus Thriasius. haec omnia copiosius sunt exsecuti, qui non ut partem operis transcurrerunt, sed proprie libros huic operi dedicaverunt, sicut Caecilius, Dionysius, Rutilius, Cornificius, Visellius aliique non pauci; sed non minor erit eorum, qui vivunt, gloria.