Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

omnibus scriptores sua nomina dederunt, sed varia et ut cuique fingenti placuit. fons quidem unus, quia acriora facit et instantiora quae dicimus et vim quandam prae se ferentia velut saepius erumpentis adfectus. gradatio , quae dicitur κλῖμαξ apertiorem habet artem et magis adfectatam ideoque esse rarior debet.

est autem ipsa quoque adiectionis; repetit enim quae dicta sunt et, priusquam ad aliud descendat, in prioribus resistit. eius exemplum ex Graeco notissimo transferatur: non enim dixi quidem sed non [*](Omitted by MSS.) scripsi, nec scripsi quidem [*](Omitted by MSS.) sed non obii legationem, nec [*](Omitted by MSS.) obii quidem legationem [*](Omitted by MSS.) sed non persuasi Thebanis.

sint tamen tradita et Latina: Africano virtutem industria, virtus gloriam, gloria aemulos comparavit. et Calvi: non ergo magis pecuniarum

v7-9 p.478
repetundarum quam maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae legis, neque Plautiae legis magis quam ambitus, neque ambitus magis quam omnium legum iudicia perierunt. [*]( iudicia perierunt, aquila Romanus: est, MSS. )

invenitur apud poetas quoque, ut apud Homerum de sceptro, quod a Iove ad Agamemnonem usque deducit, et apud nostrum etiam tragicum:

  1. Iove propagatus est, ut perhibent, Tantalus,
  2. ex Tantalo ortus Pelops, ex Pelope autem satus
  3. Atreus , qui nostrum porro propagat genus.

at quae per detractionem fiunt figurae, brevitatis novitatisque maxime gratiam petunt; quarum una est ea, quam libro proximo in figuras ex συνεκδοχῇ distuli, cum subtractum verbum aliquod satis ex ceteris intelligitur: ut Caelius in Antonium, stupere gaudio Graecus: simul enim auditur coepit. Cicero ad Brutum: sermo nullus scilicet nisi de te; quid enim potius? tum Flavius, Cras, inquit, tabellarii, et ego ibidem has inter cenam exaravi.

cui similia sunt illa meo quidem iudicio, in quibus verba decenter pudoris gratia subtrahuntur:

  1. nouimus et qui te, transversa tuentibus hircis,
  2. sed quo, sed faciles Nymphae risere, sacello.
v7-9 p.480
Hanc quidam aposiopesin putant, frustra.

nam illa quid taceat incertum est aut certe longiore sermone explicandum, hic unum verbum et manifestum quidem desideratur; quod si aposiopesis est, nihil non, in quo deest aliquid, idem appellabitur. ego ne [*]( ego ne, Spalding : nego, AG. ) illud quidem aposiopesin semper voco,

in quo res quaecunque relinquitur intelligenda, ut ea quae in epistolis Cicero: data Lupercalibus, quo die Antonius Caesari; non enim obticuit sed [*]( sed added by Halm. ) lusit, quia nihil aliud intelligi poterat quam hoc, diadema imposuit.

altera est per detractionem figura, de qua modo dictum, cui coniunctiones eximuntur. tertia , quae dicitur ἐπεζευγμένον in qua unum ad verbum plures sententiae referuntur, quarum unaquaeque desideraret illud, si sola poneretur. id accidit aut praeposito verbo, ad quod reliqua respiciant: vicit pudorem libido, timorem audacia, rationem amentia; aut illato, quo plura cluduntur: neque enim is es, Catilina, ut te aut pudor unquam a turpitudine aut metus a periculo aut ratio a furore revocaverit.