Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

fit casibus modo hoc schema, quod πολύπτωτον vocant. constat aliis etiam modis, ut pro Cluentio: quod autem tempus veneni dandi? illo die? illa frequentia? per quem porro datum? unde sumptum? quae porro interceptio poculi?

cur non de integro autem datum?hanc rerum, coniunctam diversitatem Caecilius μεταβολήν vocat, qualis est pro Cluentio locus in Oppianicum: illum tabulas publicas Larini censorias corrupisse decuriones universi iudicaverunt, cum illo nemo orationem, nemo rem ullam contrahebat, nemo illum ex tam multis cognatis et adfinibus tutorem unquam liberis suis scripsit, et deinceps adhuc multa.

ut haec in unum congeruntur, ita contra ilia dispersa sunt, quae a Cicerone dissipata dici puto:

  1. hic segetes, illic ueniunt felicius uuae,
  2. arborei fetus alibi,
et deinceps.

ilia vero apud Ciceronem mira

v7-9 p.468
figurarum mixtura deprehenditur, in qua et primum verbum [*]( primum verbum, Halm : primo verbo, MSS. ) longo post intervallo redditum est ultimum et media primis et mediis ultima congruunt: vestrum iam hic factum reprehenditur, patres conscripti, non meum; ac pulcherrimum quidem factum, verum, ut dixi, non meum, sed vestrum.

hanc frequentiorem repetitionem πλοκήν vocant, quae fit ex permixtis figuris, ut supra dixi, utque se habet epistola ad Brutum, ego cum in gratiam redierim cum Appio Claudio, et redierim per Cn.

Pompeium, ego ergo cum redierim.sed in iisdem sententiis crebrioribus mutata declinationibus iteratione verborum: ut apud Persium,

  1. usque adeone
  2. scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter?
Sed apud Ciceronem, neque enim poterant iudicio et hi damnari, qui iudicabant.

sed sensus quoque toti, quemadmodum coeperunt, desinunt: venit ex Asia. hoc ipsum quam novum! tribunus plebis venit ex Asia. * eadem tamen periodo et verbum primum ultimum [*]( primum ultimum, suggested by Halm: ultimum primum, ) refertur, tertium iam sermone, adiectum est enim verumtamen venit. interim sententia quidem repetitur, sed non eodem [*]( sed non eodem, added by Meister. ) verborum ordine: quid Cleomenes facere potuit? non enim possum quemquam insimulare falso. quid , inquam, magno opere potuit

v7-9 p.470
Cleomenes facere? [*](the text is as given by the best MSS. of Cicero. the best MSS. of Quintilian, however, read facere Cleomenes potuit. )

prioris etiam sententiae verbum ultimum ac sequentis primum [*]( primum added by Badius. ) frequenter est idem, quo quidem schemate utuntur poetae saepius:

  1. Pierides, vos haec facietis maxima Gallo,
  2. Gallo , cuius amor tantum mihi crescit in horas.
Sed ne oratores quidem raro: hic tamen vivit; vivit? immo vero etiam in senatum venit.

aliquando , sicut in geminatione verborum diximus, initia quoque et clausulae sententiarum alis, sed non alio tendentibus verbis inter se consonant. initia hoc modo: dediderim periculis omnibus, obtulerim insidiis, obiecerim invidiae. rursus clausulae ibidem statim, vos enim statuistis, vos sententiam dixistis, vos iudicavistis. hoc alii συνωνυμίαν alii disiunctionem vocant, utrumque, etiamsi est diversum, recte; nam est nominum idem significantium separatio. congregantur quoque verba idem significantia. quae cum ita sint, Catilina, perge quo coepisti; egredere aliquando ex urbe, patent portae, proficiscere.

et in eundem alio libro: abiit , excessit, erupit, evasit. hoc Caecilio πλεονασμός

v7-9 p.472
videtur, id est, abundans super necessitatem oratio, sicut illa vidi oculos ante ipse meos. in illo enim vidi inest ipse. verum id, ut alio quoque loco dixi, cum supervacua oneratur adiectione, vitium est, cum auget aut manifestat sententiam sicut hic, virtus. fidi , ipse, ante oculos, totidem sunt adfectus. cur tamen haec proprie nomine tali notarit,

non video. nam et geminatio et repetitio et qualiscunque adiectio πλεονασμός videri potest. nec verba modo, sed sensus quoque idem facientes acervantur: perturbatio istum mentis et quaedam scelerum offusa caligo et ardentes furiarum faces excitarunt.