Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quae nolumus videri in adversariis esse, concedimus eis. id acrius fit, cum eadem in nobis sunt et in adversario non sunt:

  1. meque timoris
  2. argue tu, Drance, quando tot caedis acervos
  3. Teucrorum tua dextra dedit.
Quod idem contra valet, cum aut ea, quae a nobis absunt, aut etiam quae in aduersarios recidunt, quasi fatemur:
  1. me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter.
Nec in personis tantum,

sed et in rebus versatur

v7-9 p.404
haec contraria dicendi quam quae intelligi velis ratio, ut totum pro Quinto Ligario prooemium et illae elevationes: videlicet , O dii boni! —
  1. scilicet is superis labor est.
—et ille pro Oppio locus:

O amorem mirum! O benivolentiam singularem!non procul absunt ab hac simulatione res inter se similes, confessio nihil nocitura, qualis est: habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum; et concessio, cum aliquid etiam iniquum videmur causae fiducia pati: metum virgarum nauarchus nobilissimae civitatis pretio redemit: humanum est; et pro Cluentio de invidia: dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; tertia consensio, ut pro eodem, iudicium esse corruptum.

haec evidentior figura est, cum alicui rei assentimur, quae est futura pro nobis; verum id accidere sine adversarii vitio non potest. quaedam etiam velut laudamus, ut Cicero in Verrem circa

v7-9 p.406
crimen Apollonii Drepanitani: gaudeo etiam, si quid ab eo abstulisti, et abs te nihil rectius factum esse dico. interim augemus crimina,