Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

et post paulo, aspice , inquit, quod diu non credidisti. ego vero non video, nox oboritur et crassa caligo. habet haec figura manifestius aliquid; non enim narrari res, sed agi videtur.

locorum quoque dilucida et significans descriptio eidem [*]( eider, Regius : eiusdem, B: huic, A (2nd hand): virtuti, A: virtutis, B. ) virtuti adsignatur a quibusdam; alii τοπογραφίαν dicunt. Εἰρωνείαν inveni qui dissimulationem vocaret; quo

v7-9 p.400
nomine quia parum totius huius figurae vires videntur ostendi, nimirum sicut in plerisque erimus Graeca appellatione contenti. igitur Εἰρωνεία quae est schema, ab illa, quae est tropos, genere ipso nihil admodum distat; (in utroque enim contrarium ei quod dicitur intelligendum est) species vero prudentius intuenti diversas esse facile est deprehendere. primum ,

quod tropos apertior est et, quanquam aliud dicit ac sentit, non aliud tamen simulat. nam et omnia circa fere recta sunt: ut illud in Catilinam, A quo repudiatus ad sodalem tuum, virum optimum, Metellum demigrasti. in duobus demum verbis est ironia, ergo etiam brevior est tropos.

at in figura totius voluntatis fictio est apparens magis quam confessa, ut illic verba sint verbis diversa, hic sensus sermoni et voci [*]( sermoni et voci, Halm : sermonis et ioci, AB. ) et tota interim causae conformatio; cum etiam vita universa ironiam habere videatur, qualis est visa Socratis; nam ideo dictus εἴρων, agens imperitum et admiratorem aliorum tanquam sapientium; ut, quemadmodum ἀλληγορίαν facit continua μεταφορὰ sic hoc schema faciat tropos ille contextus.

quaedam vero genera huius figurae nullam cum tropis habent societatem, ut illa statim prima, quae dicitur a negando, quam nonnulli ἀντίφρασιν vocant: non agam tecum iure summo, non

v7-9 p.402
dicam, quod forsitan obtinerem; [*]( debeam forsitan obtinere, MSS. of Cicero. ) et quid ego istius decreta, quid rapinas, quid hereditatum possessiones datas, quid ereptas proferam? et Mitto illam primam libidinis iniuriam, et Ne illa quidem testimonia recito, quae dicta sunt de HS sescentis milibus, et possum dicere.

quibus generibus per totas interim quaestiones decurrimus: ut Cicero, hoc ego si sic agerem, tanquam mihi modi esset diluendum, haec pluribus dicerem. Εἰρωνεία est, et cum similes imperantibus vel permittentibus sumus:

  1. I, sequere Italiam venti;
et cum ea,

quae nolumus videri in adversariis esse, concedimus eis. id acrius fit, cum eadem in nobis sunt et in adversario non sunt:

  1. meque timoris
  2. argue tu, Drance, quando tot caedis acervos
  3. Teucrorum tua dextra dedit.
Quod idem contra valet, cum aut ea, quae a nobis absunt, aut etiam quae in aduersarios recidunt, quasi fatemur:
  1. me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter.
Nec in personis tantum,

sed et in rebus versatur

v7-9 p.404
haec contraria dicendi quam quae intelligi velis ratio, ut totum pro Quinto Ligario prooemium et illae elevationes: videlicet , O dii boni! —
  1. scilicet is superis labor est.
—et ille pro Oppio locus:

O amorem mirum! O benivolentiam singularem!non procul absunt ab hac simulatione res inter se similes, confessio nihil nocitura, qualis est: habes igitur, Tubero, quod est accusatori maxime optandum, confitentem reum; et concessio, cum aliquid etiam iniquum videmur causae fiducia pati: metum virgarum nauarchus nobilissimae civitatis pretio redemit: humanum est; et pro Cluentio de invidia: dominetur in contionibus, iaceat in iudiciis; tertia consensio, ut pro eodem, iudicium esse corruptum.