Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
in illa vero sententia, quid autem aliud egimus, Tubero, nisi ut, quod hic potest, nos possemus? admirabiliter utriusque partis facit bonam causam, sed hoc eum demeretur, cuius mala fuerat. illa adhuc audaciora et maiorum (ut Cicero existimat) laterum, fictiones personarum, quae προσωποποιΐαι dicuntur. mire namque cum variant orationem, tum excitant.
his et adversariorum cogitationes velut secum loquentium protrahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent, si ea locutos finxerimus, quae cogitasse eos non sit absurdum), et nostros cum aliis sermones et aliorum inter se credibiliter introducimus, et suadendo, obiurgando, querendo, laudando, miserando personas idoneas damus.
quin deducere deos in hoc genere dicendi et inferos excitare concessum est; urbes etiam populique vocem accipiunt. ac sunt quidam, qui has demum προσωποποιΐας dicant, in quibus et corpora et verba fingimus; sermones hominum adsimulatos dicere διαλόγους malunt, quod Latinorum quidam dixerunt
ego iam recepto more utrumque eodem modo appellavi. nam certe sermo fingi non potest, ut non personae sermo fingatur. sed in his, quae natura non permittit, hoc modo mollior fit figura: etenim si mecum patria, quae mihi vita mea multo est carior, si cuncta Italia, si omnis res publica sic loquatur, 'M. Tulli, quid agis?' Illud audacius genus: quae tecum, Catilina, sic agit et quodammodo tacita loquitur, 'Nullum iam aliquot annis facinus exstitit nisi per te.'
commode etiam aut nobis aliquas ante oculos esse rerum, personarum, vocum imagines fingimus, aut eadem adversariis aut iudicibus non accidere miramur: qualia sunt videtur mihi, et nonne videtur tibi? sed magna quaedam vis eloquentiae desideratur. falsa enim et incredibilia natura necesse est aut magis moveant, quia supra vera sunt, aut pro vanis accipiantur, quia vera non sunt.
ut dicta autem quaedam, ita scripta quoque fingi solent, quod facit Asinius pro Liburnia: mater mea, quae mihi cum carissima, tum dulcissima fuit, quaeque mihi vixit bisque eodem die vitam dedit et reliqua; deinde exheres esto. haec cum per se figura est, tum duplicatur, quotiens sicut in hac causa ad