Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
fit et comparatione: uter igitur facilius suae sententiae rationem redderet? et aliis modis tum brevius, tum latius, tum de una re, tum de pluribus. mire vero in causis valet praesumptio, quae πρόλημψις dicitur, cum id quod obiici potest occupamus. id neque in aliis partibus rarum est et praecipue prooemio convenit.
sed , quanquam generis unius,
verborum quoque vis ac proprietas confirmatur vel praesumptione: quanquam illa non poena, sed prohibitio sceleris fuit; aut reprehensione: cives , inquam, si hoc eos nomine appellari fas est. adfert aliquam fidem veritatis et dubitatio,
cum simulamus quaerere nos, unde incipiendum, ubi desinendum, quid potissimum dicendum, an omnino dicendum sit? cuiusmodi exemplis plena sunt omnia, sed unum interim sufficit: equidem , quod ad me attinet, quo me vertam nescio. negem fuisse infamiam iudicii corrupti? et cetera.
hoc etiam in praeteritum valet; nam et dubitasse nos fingimus. A quo schemate non procul abest illa, quae dicitur
aut cum iudicibus quasi deliberamus, quod est frequentissimum: quid suadetis? et vos interrogo, et quid tandem fieri oportuit? et Cato, cedo , si vos in eo loco essetis, quid aliud fecissetis? et alibi: communem rem agi putatote ac vos huic rei praepositos esse.
sed nonnunquam communicantes aliquid inexspectatum subiungimus, quod et per se schema est, ut in Verrem Cicero, quid deinde? quid censetis? furtum fortasse aut praedam aliquam ? Deinde, cum diu suspendisset iudicum animos, subiecit, quod multo esset improbius. hoc Celsus sustentationem vocat.
est autem duplex; nam contra frequenter, cum exspectationem gravissimorum fecimus, ad aliquid quod sit leve aut nullo modo criminosum descendimus. sed quia non tantum per communicationem fieri solet, παράδοξον alii nominarunt, id est inopinatum.
illis non accedo qui schema esse existimant etiam, si quid nobis ipsis
paene idem fons est illius, quam permissionem vocant, qui communicationis, cum aliqua ipsis iudicibus relinquimus aestimanda, aliqua nonnunquam adversariis quoque, ut Calvus Vatinio, perfrica frontem et dic te digniorem, qui praetor fieres, quam Catonem.
quae vero sunt augendis adfectibus accommodatae figurae, constant maxime simulatione. namque et irasci nos et gaudere et timere et admirari et dolere et indignari et optare, quaeque sunt similia his, fingimus. unde sunt illa, liberatus sum: respiravi; et bene habet; et quae amentia est haec? et O tempora, o mores! et Miserum me! consumptis enim lacrimis infixus tamen pectori haeret dolor; et
- magnae nunc hiscite terrae.
quod exclamationem quidam vocant ponuntque inter figuras orationis. haec quotiens vera sunt, non sunt in ea forma, de qua nunc loquimur, at simulata et arte composita procul dubio schemata sunt existimanda. quod idem dictum sit de oratione libera, quam Cornificius licentiam vocat, Graeci παῤῥησίαν. Quid enim minus figuratum quam vera libertas?
nam Cicero cum dicit pro Ligario, suscepto bello, Caesar, gesto iam etiam ex parte magna, nulla vi coactus consilio ac uoluntate mea ad ea arma profectus sum, quae erant sumpta contra te, non solum ad utilitatem Ligarii respicit, sed magis laudare victoris clementiam non potest.
in illa vero sententia, quid autem aliud egimus, Tubero, nisi ut, quod hic potest, nos possemus? admirabiliter utriusque partis facit bonam causam, sed hoc eum demeretur, cuius mala fuerat. illa adhuc audaciora et maiorum (ut Cicero existimat) laterum, fictiones personarum, quae προσωποποιΐαι dicuntur. mire namque cum variant orationem, tum excitant.
his et adversariorum cogitationes velut secum loquentium protrahimus (qui tamen ita demum a fide non abhorrent, si ea locutos finxerimus, quae cogitasse eos non sit absurdum), et nostros cum aliis sermones et aliorum inter se credibiliter introducimus, et suadendo, obiurgando, querendo, laudando, miserando personas idoneas damus.