Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ut hominum mores sermonesque describat; ut muta quaedam loquentia inducat; ut ab eo quod agitur auertat animos; ut saepe in hilaritatem risumve convertat; ut ante occupet quod videat opponi; ut comparet similitudines; ut utatur exemplis; ut aliud alii tribuens dispertiat; ut interpellatorem coerceat; ut aliquid reticere se dicat; ut denuntiet quid caveant; ut liberius quid audeat; ut irascatur etiam, ut obiurget aliquando; ut de precetur, ut supplicet, ut medeatur; ut a proposito declinet aliquantum; ut optet, ut exsecretur, ut fiat iis apud quos dicet familiaris.
atque alias etiam dicendi quasi virtutes sequetur, brevitatem, si res petet, saepe etiam rem dicendo subiiciet oculis, saepe supra feret quam fieri possit; significatio saepe erit maior quam oratio, saepe
ergo cui latius complecti conformationes verborum ac sententiarum placuerit, habet quod sequatur nec adfirmare ausim quicquam esse melius; sed haec ad propositi mei rationem legat. nam mihi de his sententiarum figuris dicere in animo est, quae ab illo simplici modo indicandi recedunt; quod item multis doctissimis viris video placuisse.
omnia tamen illa, etiam quae sunt alterius modi lumina, adeo sunt virtutes orationis ut sine iis nulla intelligi fere possit oratio. nam quomodo iudex doceri potest, si desit illustris explanatio, propositio, promissio, finitio, seiunctio, expositio sententiae suae, rationis apta conclusio, praemunitio, similitudo, exemplum, digestio, distributio, interpellatio, interpellantis coercitio, contentio, purgatio, laesio?
quid vero agit omnino eloquentia detractis amplificandi minuendique rationibus? quarum prior desiderat illam plus quam dixeris significationem, id est ἔμφασιν, et supralationem veritatis et traiectionem; haec altera extenuationem deprecationemque. qui adfectus erunt vel concitati detracta voce libera et
quae delectatio aut quod mediocriter saltem docti hominis indicium, nisi alia repetitione, alia commoratione infigere, digredi a re et redire ad propositum suum scierit, removere a se, in alium traiicere, quae relinquenda, quae contemnenda sint iudicare? motus est in his orationis atque actus, quibus detractis iacet et velut agitante corpus spiritu caret.