Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
cum sit proximo libro de tropis dictum, sequitur pertinens ad figuras, quae σχήματα Graece vocantur, locus ipsa rei natura coniunctus superiori.
nam plerique has tropos esse existimauerunt, quia, sive ex hoc duxerint nomen, quod sint formati quodam modo, sive ex eo, quod vertant orationem, unde et motus dicuntur, fatendum erit esse utrumque eorum etiam in figuris, usus quoque est idem: nam et vim rebus adiiciunt et gratiam praestant. nec desunt qui tropis figurarum nomen imponant, quorum est C. Artorius Proculus.
quin adeo similitudo manifesta est, ut ea discernere non sit in promptu. nam quo modo quaedam in his species plane distant, manente tamen generaliter illa societate, quod utraque res de recta et simplici ratione cum aliqua dicendi virtute deflectitur, ita quaedam perquam tenui limite dividuntur, ut cum ironia tam inter figuras sententiae quam inter tropos reperiatur, περίφρασιν autem et ὑπέρβατον et ὀνοματοποιίαν clari quoque auctores figuras verborum potius quam tropos dixerint. quo magis signanda est utriusque rei differentia.
est igitur tropos sermo a naturali et principali
quare in tropis ponuntur verba alia pro aliis, ut in μεταφορᾷ, μετωνυμίᾳ, ἀντονομασίᾳ, μεταλήμψει, συνεκδοχῇ, καταχρήσει, ἀλληγορίᾳ, plerumque ὑπερβολῇ; namque et rebus fit et verbis. Ὀνοματοποιία fictio est nominis; ergo hoc quoque pro aliis ponitur, quibus usuri fuimus, si illud non fingeremus. Περίφρασις etiamsi frequenter et id ipsum,
in cuius locum adsumitur, nomen complecti solet, utitur tamen pluribus pro uno. Ἐπίθετον quoniam plerumque habet antonomasiae partem, coniunctione eius fit tropus. in hyperbato commutatio est ordinis, ideoque multi tropis hoc genus eximunt. transfert tamen verbum aut partem eius a suo loco in alienum. horum nihil in figuras cadit.