Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
adiicitur his μυκτηρισμὸς dissimulatus quidam sed non latens derisus. pluribus autem verbis cum id, quod uno aut paucioribus certe dici potest, explicatur, περίφρασιν vocant, circuitum quendam eloquendi, qui nonnunquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit: ut Sallustius, ad requisita naturae.
interim ornatum petit solum, qui est apud poetas frequentissimus:
Et apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior.
- tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
- incipit et dono divum gratissima serpit.
hyperbaton quoque, id est verbi transgressionem, quoniam frequenter ratio compositionis [*]( compositionis, Daniel : comparationis, MSS. ) et decor poscit, non immerito inter virtutes habemus. fit enim frequentissime aspera et dura et dissoluta et hians oratio, si ad necessitatem ordinis sui verba redigantur et, ut quodque oritur, ita proximis, etiamsi vinciri non potest, adligetur.
differenda igitur quaedam et praesumenda, atque ut id structuris lapidum impolitorum loco, quo convenit, quodque ponendum. non enim recidere ea nec polire possumus, quo coagmentata se magis iungant, sed utendum iis, qualia sunt, eligendaeque sedes.
nec aliud potest sermonem facere numerosum quam opportuna ordinis per mutatio; neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa verba, quibus id illo pulcherrimo operum id Piraeeum se descendisse significat, plurimis modis scripta,
quam [*]( quam, inserted by Regius . ) quod eum quoque maxime numerosum [*]( The sentence can hardly be correct as it stands id the MSS. I have inserted numerosum as being the simplest improvement available. ) facere experiretur. verum id cum id duobus verbis fit, ἀναστροφὴ dicitur, reversio quaedam:
poetae quidem etiam verborum divisione faciunt transgressionem: Hyperboreo septem subiecta trioni, quod oratio nequaquam recipiet. atqui est propter quod dici tropus possit, quia componendus est e duobus intellectus.
alioqui , ubi nihil ex significatione mutatum est et structura sola variatur, figura potius verborum dici potest, sicut multi existimarunt. longis autem hyperbatis et confusis quae vitia accidunt, suo loco diximus. hyperbolen audacioris ornatus summo loco posui. est haec decens veri [*]( decens veri, Spalding : decensuris, G. : demensuris, A ( 2nd hand ). ) superiectio; virtus eius ex diverso par augendi atque minuendi; fit pluribus modis.
aut enim plus facto dicimus, ut vomens frustis esculentis gremium suum et totum tribunal implevit, et
- geminique minantur
- | caelum scopuli;
- credas innare revulsas Cycladas;
aut per comparationem, ut fulminis ocior alis; aut signis quasi quibusdam,
vel translatione, ut ipsum illud volaret.
- illa vel intactae segetis per summa volaret
- gramina nec teneras cursu laesisset aristas;
crescit interim hyperbole alia insuper addita, ut Cicero id Antonium dicet, quae Charybdis tam vorax? Charybdin dico? quae si fuit, fuit animal unum: Oceanus, medias fidius, vix videtur tot res, tam dissipatas, tam distantibus id locis positas, tam cito absorbere potuisse.
exquisitam vero figuram huius rei deprehendisse apud principem Lyricorum Pindarum videor id libro, quem inscripsit ὕμνους. is namque Herculis impetum adversus Meropas, qui id insula Coo dicuntur habitasse, non igni nec ventis nec mari, sed fulmini dicit similem fuisse, ut illa minora, hoc par esset.