Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
adiicitur his μυκτηρισμὸς dissimulatus quidam sed non latens derisus. pluribus autem verbis cum id, quod uno aut paucioribus certe dici potest, explicatur, περίφρασιν vocant, circuitum quendam eloquendi, qui nonnunquam necessitatem habet, quotiens dictu deformia operit: ut Sallustius, ad requisita naturae.
interim ornatum petit solum, qui est apud poetas frequentissimus:
Et apud oratores non rarus, semper tamen adstrictior.
- tempus erat, quo prima quies mortalibus aegris
- incipit et dono divum gratissima serpit.
hyperbaton quoque, id est verbi transgressionem, quoniam frequenter ratio compositionis [*]( compositionis, Daniel : comparationis, MSS. ) et decor poscit, non immerito inter virtutes habemus. fit enim frequentissime aspera et dura et dissoluta et hians oratio, si ad necessitatem ordinis sui verba redigantur et, ut quodque oritur, ita proximis, etiamsi vinciri non potest, adligetur.
differenda igitur quaedam et praesumenda, atque ut id structuris lapidum impolitorum loco, quo convenit, quodque ponendum. non enim recidere ea nec polire possumus, quo coagmentata se magis iungant, sed utendum iis, qualia sunt, eligendaeque sedes.
nec aliud potest sermonem facere numerosum quam opportuna ordinis per mutatio; neque alio ceris Platonis inventa sunt quattuor illa verba, quibus id illo pulcherrimo operum id Piraeeum se descendisse significat, plurimis modis scripta,