Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

qualia sunt O scelus abominandum, o deformem libidinem. exornatur autem res tota maxime translationibus, cupiditas effrenata et insanae substructiones. et solet fieri aliis adiunctis epitheton tropus, ut apud Vergilium turpis egestas et tristis senectus. verum tamen talis est ratio huiusce virtutis, ut sine appositis nuda sit et velut incompta oratio, oneretur tamen multis.

nam fit longa et impedita, ut id quaestionibus eam iudices [*]( indices, vulgo: iungas, MSS. id quaestionibus is clearly corrupt. ) similem agmini totidem lixas habenti quot milites, cui et numerus est duplex nec duplum virium; quanquam non singula modo sed etiam plura verba apponi solent: ut

  1. coniugio Anchise Veneris dignate superbo.
Sed hoc quocunque modo:

duo vero [*]( quocunque vero, Spalding : queque verba, MSS. ) uni apposita ne uersum quidem decuerint. sunt autem, quibus non videatur hic omnino tropus, quia nihil vertat. nec

v7-9 p.326
est semper, [*]( nec, Spalding : necesse, MSS. ) sed id quod est [*]( sed id quod est, cod. Paris 7530: sed cum id est AG. ) appositum, si a proprio diviseris, per se significat et facit antonomasiam. nam si dicas, ille qui Numantiam et Carthaginem evertit, antonomasia est; si adieceris Scipio , appositum. non potest ergo esse seiunctum. [*]( seiunctum, Christ : iunctum, MSS. )

allegoria , quam inversionem interpretantur, aut aliud verbis aliud sensu ostendit aut etiam interim contrarium. prius fit genus plerumque continuatis translationibus, ut

  1. O navis, referent id mare te novi
  2. fluctus ; o quid agis? fortiter occupa
  3. portum ,
totusque ille Horatii locus, quo navem pro re publica, fluctus et tempestates pro bellis civilibus, portum pro pace atque concordia dicit.

tale Lucretii

  1. avia Pieridum peragro loca,
et Vergilii
  1. sed nos immensum spatiis confecimus aequor,
  2. et iam tempus equum fumantia solvere colla.

sine translatione vero id Bucolicis

  1. certe equidem audieram, qua se subducere colles
  2. incipient mollique iugum demittere clivo
  3. usque ad aquam et ueteris iam fracta cacumina fagi,
  4. omnia carminibus vestrum servasse Menalcan.
v7-9 p.328