Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ut a rationali ad rationale et item de irrationalibus, et haec invicem, quibus similis ratio est, et a toto et a partibus. sed iam non pueris praecipimus, ut accepto genere species intelligere non possint.

ut modicus autem atque opportunus eius usus

v7-9 p.308
illustrat orationem, ita frequens et obscurat et taedio complet, continuus vero id allegorias et aenigmata exit. sunt etiam quaedam et humiles translationes, ut id de quo modo dixi, saxea est verruca, et sordidae.

non enim, si Cicero recte sentinam rei publicae dixit, foeditatem hominum significans, idcirco probem illud quoque veteris oratoris, persecuisti rei publicae vomicas. optimeque Cicero demonstrat cavendum, ne sit deformis translatio, (qualis est—nam ipsis eius utar exemplis— castratam morte Africani rem publicam, et stercus curiae Glauciam ) ne nimio maior aut,

quod saepius accidit, minor, ne dissimilis. quorum exempla nimium frequenter deprehendet, qui scierit haec vitia esse. sed copia quoque modum egressa vitiosa est, praecipue id eadem specie.