Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nequeant. praeter hoc etiam color ipse dicendi quamlibet claris, multis tamen ac variis velut maculis conspergitur. porro , ut adfert lumen clavus purpurae in loco insertus, [*]( adferent lumen clavus et purpurae, B (adferunt, Spading. ) ita certe neminem deceat intertexta pluribus notis vestis. quare ,

licet haec et nitere et aliquatenus exstare videantur, tamen et lumina illa non flammae, sed scintillis inter fumum emicantibus similia dixeris (quae ne apparent quidem, ubi tota lucet oratio, ut in sole sidera ipsa desinunt cerni); et, quae crebris parvisque conatibus se attollunt, inaequalia tantum et velut confragosa nec admirationem consequuntur eminentium et planorum gratiam perdunt.

hoc quoque accedit quod solas captanti sententias multas dicere necesse est leves, frigidas, ineptas. non enim potest esse dilectus, ubi numero laboratur. itaque videas et divisionem pro sententia poni et argumentum; sit tantum in clausula nec [*]( clausula nec male, Halm : clausula et male, B: clausulae calce, A. ) male pronuntietur. occidisti uxorem ipse adulter;

non ferrem te, etiamsi repudiasses, divisio est. vis scire, venenum esse amatorium? viveret homo, nisi illud bibisset, argumentum est.

v7-9 p.298
Nec multas plerique sententias dicunt, sed omnia tanquam sententias.