Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nullusne ergo etiam frugiferis adhibendus est decor? quis negat? nam et in ordinem certaque intervalla redigam meas arbores. quid illo quincunce speciosius qui, in quamcunque partem spectaveris, rectus est? sed protinus in id quoque prodest, ut terrae sucum aequaliter trahat. surgentia in altum cacumina oleae ferro coercebo;

v7-9 p.216
in orbem se formosius fundet et protinus fructum ramis pluribus feret. decentior equus, cuius adstricta ilia, sed idem velocior. Pulcher aspectu est [*]( 1st, Halm : sit, MSS. ) athleta, cuius lacertos exercitatio expressit, idem certamini paratior.

nunquam vera species ab utilitate dividitur. sed hoc quidem discernere modici iudicii est. illud observatione dignius, quod hic ipse honestus ornatus materiae genere esse debebit [*]( esse debebit, Halm : decidit, AG. ) variatus. atque , ut a prima divisione ordiar, non idem demonstrativis et deliberativis et iudicialibus causis conveniet. namque illud genus ostentationi compositum solam petit audientium voluptatem, ideoque omnes dicendi artes aperit ornatumque orationis exponit, ut quod non insidietur nec ad victoriam sed ad solum finem laudis et gloriae tendat.

quare , quidquid erit sententiis populare, verbis nitidum, figuris iucundum, translationibus magnificum, compositione elaboratum, velut institor quidam eloquentiae intuendum et paene pertractandum dabit. nam eventus ad ipsum, non ad causam refertur.