Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nam ipsa illa ἀφέλεια simplex et inadfectata habet quendam purum, qualis etiam in feminis amatur, ornatum, et sunt quaedam velut e tenui diligentia circa proprietatem significationemque munditiae. alia copia locuples, alia floribus laeta.
virium non unum genus; nam, quidquid in suo genere satis effectum est, valet. praecipua tamen eius opera δείνωσις in exaggeranda indignitate et in ceteris altitudo quaedam, φαντασία in concipiendis visionibus, ἐξεργασία in efficiendo velut opere proposito, cui adiicitur ἐπεξεργασία repetitio probationis eiusdem et cumulus ex abundanti,
ἐνέργεια confinis his (est enim ab agendo dicta) et cuius propria sit virtus non esse, quae dicuntur, otiosa. est et amarum quiddam, quod fere in contumelia est positum, quale Cassii: quid facies, cum in bona tua inuasero, hoc est, cum te docuero nescire maledicere? et acre, ut illud Crassi, ego te consulem putem, cum tu me non putes senatorem? sed vis oratoris omnis in augendo minuendoque consistit.
sed , quae sit rerum inventio ac ratio, tractavimus; nunc, quid elocutio attollat aut deprimat, dicendum.
prima est igitur amplificandi vel minuendi species in ipso rei nomine: ut cum eum, qui sit caesus, occisum, eum, qui sit improbus, latronem, contraque eum, qui pulsavit, attigisse, qui vulneravit, laesisse dicimus. utriusque pariter exemplum est pro M. Caelio: si vidua libere, proterva petulanter, dives effuse, libidinosa meretricio more viveret, adulterum ego putarem, si qui hanc paulo liberius salutasset?
nam et impudicam meretricem vocavit, et eum, cui longus cum illa fuerat usus, liberius salutasset. hoc genus increscit ac fit manifestius, si ampliora verba cum ipsis nominibus, pro quibus ea posituri sumus, conferantur: ut Cicero in Verrem, non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed
illo enim modo ut sit multum, hoc etiam plus ut sit efficitur. quattuor tamen maxime generibus video constare amplificationem, incremento, comparatione, ratiocinatione, congerie. incrementum est potentissimum, cum magna videntur etiam quae inferiora sunt. id aut uno gradu fit aut pluribus et pervenit non modo ad summum sed interim quodammodo supra summum. omnibus his sufficit vel unum Ciceronis exemplum:
facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere? nam et, si tantum verberatus esset, uno gradu increverat, ponendo etiam id esse facinus, quod erat inferius;