Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

virtutis facillima est via. naturam intueamur, hanc sequamur. omnis eloquentia circa opera vitae est, ad se refert quisque quae audit, et id facillime accipiunt animi, quod agnoscunt.

praeclare vero ad inferendam rebus lucem repertae sunt similitudines; quarum aliae sunt, quae probationis gratia inter argumenta ponuntur, aliae ad exprimendam rerum imaginem compositae, quod est huius loci proprium:

  1. inde lupi ceu
  2. raptores atra in nebula.
et
  1. avi similis, quae circum litora, circum
  2. piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.
Quo in genere id est praecipue custodiendum,

ne id, quod similitudinis gratia adscivimus, aut obscurum sit aut ignotum. debet enim, quod illustrandae alterius rei gratia assumitur, ipsum esse

v7-9 p.252
clarius eo quod illuminat. quare poetis quidem permittamus sane eiusmodi exempla:
  1. qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
  2. deserit aut Delum maternam invisit Apollo.
Non idem oratorem decebit, ut occultis aperta demonstret.

sed illud quoque, de quo in argumentis diximus, similitudinis genus ornat orationem facitque sublimem, floridam, iucundam, mirabilem. nam quo quaeque longius petita est, hoc plus adfert novitatis atque inexspectata magis est.

illa vulgaria videntur et utilia tantum ad conciliandam fidem: ut terram cultu, sic animum disciplinis meliorem uberioremque fieri, et Vt medici abalienata morbis membra praecidant, ita turpes ac perniciosos, etiamsi nobis sanguine cohaereant, amputandos. iam sublimius illud pro Archia; saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt et cetera.

quod quidem genus a quibusdam declamatoria maxime licentia corruptum est. nam et falsis utuntur nec illa iis, quibus similia videri volunt, applicant. quorum utrumque in his

v7-9 p.254
est, quae me iuvene ubique cantari solebant, magnorum fluminum navigabiles fontes sunt, et generosioris arboris statim planta cum fructu est.

at omni autem parabole aut praecedit similitudo, res sequitur, aut praecedit res et similitudo sequitur. sed interim libera et separata est; interim, quod longe optimum est, cum re, cuius est imago, connectitur, collatione invicem respondente, quod facit redditio contraria, quae ἀνταπόδοσις dicitur.

praecedit similitudo illa, cuius modo feci mentionem:

  1. inde lupi ceu
  2. raptores atra in nebula.
Sequitur in primo Georgicon post longam de bellis civilibus atque externis conquestionem:
  1. ut , cum carceribus sese effudere quadrigae,
  2. addunt in spatia; et frustra retinacula tendens
  3. fertur equis auriga, neque audit currus habenas.
Sed hae sunt sine antapodosi.