Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

ut dixi, complectatur eversio, minus est tamen totum dicere quam omnia. consequemur autem, ut manifesta sint, si fuerint veri similia; et licebit etiam falso adfingere quidquid

v7-9 p.250
fieri solet. continget eadem claritas etiam ex accidentibus:
  1. mihi frigidus horror
  2. membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis.
et
  1. et trepidae mares pressere ad pectora natos.
Atque huius summae, iudicio quidem meo,

virtutis facillima est via. naturam intueamur, hanc sequamur. omnis eloquentia circa opera vitae est, ad se refert quisque quae audit, et id facillime accipiunt animi, quod agnoscunt.

praeclare vero ad inferendam rebus lucem repertae sunt similitudines; quarum aliae sunt, quae probationis gratia inter argumenta ponuntur, aliae ad exprimendam rerum imaginem compositae, quod est huius loci proprium:

  1. inde lupi ceu
  2. raptores atra in nebula.
et
  1. avi similis, quae circum litora, circum
  2. piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.
Quo in genere id est praecipue custodiendum,

ne id, quod similitudinis gratia adscivimus, aut obscurum sit aut ignotum. debet enim, quod illustrandae alterius rei gratia assumitur, ipsum esse

v7-9 p.252
clarius eo quod illuminat. quare poetis quidem permittamus sane eiusmodi exempla:
  1. qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
  2. deserit aut Delum maternam invisit Apollo.
Non idem oratorem decebit, ut occultis aperta demonstret.