Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

igitur ante omnia ne speremus ornatam orationem fore, quae probabilis non erit.

v7-9 p.234
Probabile autem Cicero id genus dicit, quod non nimis est comptum. [*]( nimis est comptum, Cicero : nimis est dictum, AG.: plus minusve quam dicet (decet, edd. ), codd. dett. ) Non quia comi expolirique non debeat (nam et haec ornatus pars est) sed quia vitium est ubique quod nimium est.

itaque vult esse auctoritatem in verbis, sententias vel graves vel aptas opinionibus hominum ac moribus. his enim salvis, licet assumere ea quibus illustrem fieri orationem putat, delecta, translata, superlata, ad nomen adiuncta, duplicata et idem significantia atque ab ipsa actione atque ab imitatione rerum non abhorrentia.

sed quoniam vitia prius demonstrare aggressi sumus, ab hoc initium [*]( ab hoc initium, Halm : vel hoc initium, AG.: vel hoc vitium vulgo. ) sit, quod κακέμφατον vocatur, sive mala consuetudine in obscenum intellectum sermo detortus est (ut ductare exercitus et patrare bella, apud Sallustium dicta sancte et antique ridentibus, si dis placet; quam culpam non scribentium quidem iudico sed legentium,

tamen vitandam, quatenus verba honesta moribus perdidimus, et vincentibus iam [*]( iam, Spalding : etiam, AG. ) vitiis cedendum est) sive iunctura deformiter sonat, ut, si cum hominibus notis loqui nos dicimus, nisi hoc ipsum hominibus medium sit, in praefanda

v7-9 p.236
videmur incidere, quia ultima prioris syllabae littera, quae exprimi nisi labris coeuntibus non potest, aut intersistere nos indecentissime cogit aut continuata cum insequente in naturam eius corrumpitur.