Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam et quae vetera nunc sunt, fuerunt olim nova, et quaedam sunt in usu perquam recentia, ut Messala primus reatum, munerarium Augustus primus dixerunt. piraticam quoque ut musicam et fabricam dici adhuc vetabant [*]( vetabant, Halm : dubitabant, MSS. om, by A. ) mei praeceptores. favorem et urbanum Cicero nova credit. nam et in epistola ad Brutum eum , inquit, amorem et eum, ut hoc verbo utar, fauorem in consilium advocabo.

v7-9 p.230

et ad Appium Pulchrum, te , hominem non solum sapientem verum etiam, ut nunc loquimur, urbanum. idem putat a Terentio primum dictum esse obsequium, Caecilius a Sisenna albente caelo. cervicem videtur Hortensius primus dixisse, nam veteres pluraliter appellabant. audendum itaque; neque enim accedo Celso, qui ab oratore verba fingi vetat. nam ,

cum sint eorum alia (ut dicit Cicero) nativa, id est, quae significata sunt primo sensu, alia reperta, quae ex his facta sunt, ut iam nobis ponere alia, quam quae illi rudes homines primique fecerunt, fas non sit, at derivare, flectere, coniungere, quod natis postea concessum est,

quando desiit licere? sed , si quid periculosius finxisse videbimur, quibusdam remediis praemuniendum O. est: ut ita dicam, Si licet dicere, Quodam modo, Permittite mihi sic uti. quod idem etiam in iis, quae licentius translata erunt, proderit, nihilque non tuto dici potest, in quo non falli iudicium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit. qua de re Graecum illud elegantissimum est, quo praecipitur προεπιπλήσσειν τῇ ὑπερβολῇ.