Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
unde interim gratus fit iocis decor, [*]( gratus fit iocis decor, Christ : grati idiotis de quo, AG. ) qualis est ille apud M. Tullium pusio , qui cum maiore sorore cubitabat, et, Flavius , qui cornicum oculos confixit, et pro Milone illud Heus tu Rufio, et Erucius Antoniaster. id tamen in declamatoribus est notabilius laudarique me puero solebat, da patri panem; et in eodem, etiam canem pascis.
res quidem praecipue in scholis anceps et
cum sint autem verba propria, ficta, translata, propriis dignitatem dat antiquitas. namque et sanctiorem et magis admirabilem faciunt orationem, quibus non quilibet fuerit usurus, eoque ornamento acerrimi iudicii P. Vergilius unice est usus.