Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

clara illa atque sublimia plerumque materiae modo discernenda sunt. quod alibi magnificum, tumidum alibi, et quae humilia circa res magnas, apta circa minores videntur. ut autem in oratione nitida notabile humilius verbum et velut macula, ita a sermone tenui sublime nitidumque discordat fitque corruptum, quia in plano tumet.

quaedam non tam ratione quam sensu iudicantur, ut illud,

  1. caesa iungebant foedera porca,
fecit elegans fictio nominis, quod si fuisset porco, vile erat. at quibusdam ratio manifesta est. risimus , et merito nuper poetam, qui dixerat
  1. praetextam in cista mures rosere camilli.
v7-9 p.222
At Vergilii miramur illud,

  1. saepe exiguus mus.
Nam epitheton [*]( Epitheton is followed by the words exiguus aptum, which are bracketed as a gloss by Christ. ) proprium effecit, ne plus exspectaremus, et casus singularis magis decuit, et clausula ipsa unius syllabae non usitata addidit gratiam. imitatus est itaque utrumque Horatius,
  1. nascetur ridiculus mus.

nec augenda semper oratio sed summittenda nonnunquam est. vim rebus aliquando verborum ipsa humilitas adfert. an , cum dicet in Pisonem Cicero, cum tibi tota cognatio serraco advehatur, incidisse videtur in sordidum nomen, non eo contemptum hominis, quem destructum volebat, auxisse? et alibi, caput opponis, cum eo coruscans. [*]( coruscans, W. Freund: conificans, MSS. )

unde interim gratus fit iocis decor, [*]( gratus fit iocis decor, Christ : grati idiotis de quo, AG. ) qualis est ille apud M. Tullium pusio , qui cum maiore sorore cubitabat, et, Flavius , qui cornicum oculos confixit, et pro Milone illud Heus tu Rufio, et Erucius Antoniaster. id tamen in declamatoribus est notabilius laudarique me puero solebat, da patri panem; et in eodem, etiam canem pascis.

res quidem praecipue in scholis anceps et

v7-9 p.224
frequenter causa risus, nunc utique, cum haec exercitatio procul a veritate seiuncta laboret incredibili verborum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit.

cum sint autem verba propria, ficta, translata, propriis dignitatem dat antiquitas. namque et sanctiorem et magis admirabilem faciunt orationem, quibus non quilibet fuerit usurus, eoque ornamento acerrimi iudicii P. Vergilius unice est usus.

olli enim et quianam et moerus [*]( moerus, O. Ribbeck: mus, AG. ) et pone et pellacia [*]( pellacia, Ribbeck : pollicerent or policent, MSS. ) aspergunt illam, quae etiam in picturis est gratissima, vetustatis inimitabilem arti auctoritatem. sed utendum modo, nec ex ultimis teneris repetenda. satis est vetus quaeso; quid necesse est quaiso [*]( quaiso, Gertz: quam, MSS. ) dicere? oppido quidem [*]( quidem, Halm : quam, MSS. ) usi sunt paulum tempore nostro superiores, vereor, ut iam nos ferat quisquam; certe antegerio, cuius eadem significatio est, nemo nisi ambitiosus utetur.

aerumnosum[*]( aerumnosum, Zumpt : erumnas, AG. ) quid opus est? tanquam parum sit, si dicatur quid horridum. reor tolerabile, autumo tragicum, prolem dicere inusitatum est, [*]( dicere inusitatum eat, Halm : dicendi versum ei, AG. ) prosapiam insulsum. quid multa? totus prope mutatus est sermo.