Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat: ita sermo et doctis probabilis et planus imperitis erit. haec eloquendi observatio. nam rerum perspicuitas quo modo praestanda sit, diximus in praeceptis narrationis.
similis autem ratio est in omnibus. nam si neque pauciora quam oportet neque plura neque inordinata aut indistincta dixerimus, erunt dilucida et negligenter quoque audientibus aperta; quod et ipsum in consilio
quare non, ut intelligere possit, sed, ne omnino possit non intelligere, curandum. propter quod etiam repetimus saepe, quae non satis percepisse eos qui cognoscunt putamus: quae causa utique nostra culpa dicta obscurius est: ad planiora et communia magis verba descendimus; cum id ipsum optime fiat, quod nos aliquid non optime fecisse simulamus.