Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
in quo modo illud
etiam quae bene translata sunt propria dici solent. interim autem quae sunt in quoque praecipua proprii locum accipiunt, ut Fabius inter plures imperatorias virtutes cunctator est appellatus. possunt videri verba, quae plus significant quam eloquuntur, in parte ponenda perspicuitatis; intellectum enim adiuvant. ego tamen libentius emphasim retulerim ad ornatum orationis, quia non ut intelligatur efficit, sed ut plus intelligatur.
at obscuritas fit verbis iam [*]( iam, Halm : etiam, AG. ) ab usu remotis: ut si commentarios quis pontificum et vetustissima foedera et exoletos scrutatus auctores id ipsum petat ex his quae inde contraxerit, quod non intelliguntur. hinc enim aliqui famam eruditionis adfectant, ut quaedam soli scire videantur.