Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nec refert, quo modo sit facta amphibolia aut quo resolvatur. duas enim res significari manifestum est et, quod ad scriptum vocemve pertinet, in utramque partem par est. ideoque frustra praecipitur, ut in hoc statu vocem ipsam ad nostram partem conemur vertere. nam , si id fieri potest, amphibolia non est. amphiboliae autem omnis erit in his quaestio;

aliquando, uter sit secundum naturam magis sermo, semper, utrum sit aequius, utrum is, qui scripsit ac dixit, voluerit. quarum in utramque partem satis ex his, quae de coniectura et qualitate diximus, praeceptum est.

v7-9 p.162

est autem quaedam inter hos status cognatio. nam et in finitione, quae sit voluntas nominis, quaeritur, et in syllogismo, qui secundus a finitione status est, [*](after est AG read quae, which is expunged by Regius. ) spectatur quid voluerit scriptor; et contrarias leges duos esse scripti et voluntatis status apparet. rursus et finitio quodammodo est amphibolia, cum in duas partes diducatur intellectus nominis.

scriptum et voluntas habet in verbis iuris [*]( iuris, Spalding :H ocis, A.: iocis, G. ) quaestionem, quod idem antinomia petitur. ideoque omnia haec quidam scriptum et voluntatem esse dixerunt, alii in scripto et voluntate amphiboliam esse, quae facit quaestionem. sed distincta sunt; aliud est enim obscurum ius, aliud ambiguum.

igitur finitio in natura ipsa nominis quaestionem habet generalem, et quae esse etiam citra complexum causae possit; scriptum et voluntas de eo disputat iure quod est in lege, syllogismus de eo quod non est. amphiboliae lis in diversum trahit, legum contrariarum ex diverso pugna est.

neque immerito

v7-9 p.164
et recepta est a doctissimis haec differentia et apud plurimos ac prudentissimos durat. et de hoc quidem genere dispositionis, etiamsi non omnia, tradi tamen aliqua potuerunt.

sunt alia quae, nisi proposita de qua dicendum est materia, viam docendi non praebeant. non enim causa tantum [*]( tantum, added by Halm. ) universa in quaestiones ac locos diducenda [*]( diducenda, Regius : dicenda, AG. ) est, sed hae ipsae partes habent rursus ordinem suum. nam et in prooemio primum est aliquid et secundum ac deinceps, et quaestio omnis ac locus habet suam dispositionem ut theses etiam simplices. nisi [*]( nisi, Obrecht : si, MSS. ) forte satis erit dividendi peritus,

qui controversiam in haec diduxerit, [*]( diduxerit, Regius : dixerit, MSS. ) an omne praemium viro forti dandum sit, an ex privato, an nuptiae, an eius quae nupta sit, an hae; deinde, cum fuerit de prima quaestione dicendum, passim et ut quidque in mentem veniet miscuerit, non primum in ea scierit esse tractandum,

verbis legis standum sit an voluntate, huius ipsius particulae aliquod initium fecerit, deinde proxima subnectens struxerit orationem, ut

v7-9 p.166
pars hominis est manus, eius digiti, illorum quoque articuli. hoc est quod scriptor demonstrare non possit, nisi certa definitaque materia.

sed quid una faciet aut altera, quin immo centum ac mille in re infinita [*]( in re infinita, Rollin : in re finita quae materia in se finita, G: in re finitaque materia ars finita, A. ) ? Praeceptoris est, in alio atque alio genere cotidie ostendere, quis ordo sit rerum et quae copulatio, ut paulatim fiat usus et ad similia transitus. tradi enim omnia, quae ars efficit, non possunt. nam quis pictor omnia,