Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
divisio respiratione et mora constat: statuam, deinde auream hastam; vel statuam auream, deinde hastam. adiectio talis est, argentum, quod elegerit ipse, ut heres intelligatur, vel ipsa, ut uxor. adiectione facta amphibolia, qualis sit, Nos [*]( Nos, radius : Nunc, MSS.: Hunc, Spalding . ) flentes illos deprehendimus, detractione solvetur.
pluribus verbis emendandum, ubi est id, quod quo referatur dubium est, et ipsum [*]( ipsum, later MSS.: ipse est, AG. ) est ambiguum. heres meus dare illi damnas
productio quoque in scripto et correptio in dubio relicta causa est ambiguitatis, ut in hoc, Cato . aliud enim ostendit brevis secunda syllaba casu nominativo, aliud eadem syllaba producta casu dativo aut ablativo. [*]( aliud eadem ablativo, added by Regius. ) Plurimae praeterea sunt aliae species, quas persequi nihil necesse est.
nec refert, quo modo sit facta amphibolia aut quo resolvatur. duas enim res significari manifestum est et, quod ad scriptum vocemve pertinet, in utramque partem par est. ideoque frustra praecipitur, ut in hoc statu vocem ipsam ad nostram partem conemur vertere. nam , si id fieri potest, amphibolia non est. amphiboliae autem omnis erit in his quaestio;