Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

accusativi geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut illud, Lachetem audivi percussisse Demean. fiat a Lachete percussum Demean. sed ablativo ipsi, ut in primo diximus, inest naturalis amphibolia. caelo decurrit aperto: utrum per apertum caelum, an cum apertum esset.

divisio respiratione et mora constat: statuam, deinde auream hastam; vel statuam auream, deinde hastam. adiectio talis est, argentum, quod elegerit ipse, ut heres intelligatur, vel ipsa, ut uxor. adiectione facta amphibolia, qualis sit, Nos [*]( Nos, radius : Nunc, MSS.: Hunc, Spalding . ) flentes illos deprehendimus, detractione solvetur.

pluribus verbis emendandum, ubi est id, quod quo referatur dubium est, et ipsum [*]( ipsum, later MSS.: ipse est, AG. ) est ambiguum. heres meus dare illi damnas

v7-9 p.160
esto omnia sua. in quod genus incidit Cicero loquens de C. Fannio; is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset. nam sibi et ad socerum referri et ad Fannium potest.

productio quoque in scripto et correptio in dubio relicta causa est ambiguitatis, ut in hoc, Cato . aliud enim ostendit brevis secunda syllaba casu nominativo, aliud eadem syllaba producta casu dativo aut ablativo. [*]( aliud eadem ablativo, added by Regius. ) Plurimae praeterea sunt aliae species, quas persequi nihil necesse est.