Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

item aut confessum ex utraque parte ius est aut dubium. si confessum est, haec fere quaeruntur, utra lex potentior; ad deos pertineat an ad homines, rem publicam an privatos, de honore an de poena, de magnis rebus an de parvis; permittat an vetet an imperet.

solet tractari et, utra sit antiquior, sed velut potentissimum, utra minus perdat; ut in desertore et viro forti, quod illo non occiso lex tota tollatur, occiso, sit reliqua viro forti alia optio. plurimum tamen est in hoc, utrum fieri sit melius atque aequius; de quo nihil praecipi nisi proposita materia potest.

si dubium, aut alteri aut invicem utrique de iure fit controversia, ut in re tali: patri in filium, patrono in libertum manus iniectio sit; liberti heredem sequantur. liberti filium quidam fecit heredem: invicem petitur manus iniectio; et pater dicit sibi ius in filium esse, et patronus [*]( dicit et patrons, added by Halm. ) negat ius patris illi fuisse, quia ipse in manu patroni fuerit.

v7-9 p.148

duplices leges sicut duae colliduntur: ut nothus ante legitimum natus, legitimus sit; post legitimum, tantum civis. quod de legibus, idem de senatus consultis dictum; quae si aut inter se pugnent aut obstent legibus, non tamen aliud sit eius status nomen.

syllogismus habet aliquid simile scripto et voluntati, quia semper pars in eo altera scripto nititur, sed hoc interest, quod illic dicitur contra scriptum, hic supra scriptum; illic qui verba defendit, hoc agit ut fiat utique quod scriptum est; hic, ne aliud quam scriptum est. ei nonnulla etiam cum finitione coniunctio: nam saepe, si finitio infirma est, in syllogismum delabitur.

sit enim lex: venefica capite puniatur. saepe se verberanti marito uxor amatorium [*]( se verberanti marito uxor amatorium, victor (p. 373, II.): severantia moritorium, G: se rantis maritorium, A. ) dedit; eundem repudiavit; per propinquos rogata ut rediret non est reversa; suspendit se maritus. mulier veneficii rea est. fortissima est actio dicentis amatorium venenum esse. id erit finitio; quod si parum valebit, fiet syllogismus, ad quem, velut

v7-9 p.150
remissa priore contentione, veniemus, an proinde puniri debeat, ac si virum veneno necasset?