Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
tertium , cum in ipsis verbis legis reperimus aliquid, per quod probemus aliud legumlatorem voluisse, ut
sed ut qui voluntate nitetur scriptum, quotiens poterit, infirmare debebit, ita, qui scriptum tuebitur, adiuvare se etiam voluntate temptabit. in testamentis et illa accidunt, ut voluntas manifesta sit, scriptum nihil sit: ut in iudicio Curiano, in quo nota L. Crassi et Scaevolae fuit contentio.
substitutus heres erat, si postumus ante tutelae annos decessisset. non est natus. propinqui bona sibi vindicabant. quis dubitaret, quin ea voluntas fuisset testantis, ut is non nato filio heres esset, qui mortuo? sed hoc non scripserat.
id quoque, quod huic contrarium est, accidit nuper, ut esset scriptum, quod appareret scriptorem noluisse. qui sestertium nummum quinque milia legaverat, cum emendaret testamentum, sublatis sestertiis nummis, argenti pondo posuit, quinque milia manserunt. apparuit tamen, quinque pondo dari voluisse, quia ille in argento legati modus et inauditus erat et incredibilis.