Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

est et illa ex causis facti ducta defensio priori contraria, in qua neque factum ipsum per se, ut in absoluta quaestione, defenditur neque ex contrario facto, sed ex aliqua utilitate aut rei publicae aut hominum multorum aut etiam ipsius adversarii, nonnunquam et nostra, si modo id erit, quod facere nostra causa fas sit; quod sub extrario accusatore et legibus agente prodesse

v7-9 p.110
nunquam potest, in domesticis disceptationibus potest.

nam et filiis pater in iudicio abdicationis et maritus uxori, si malae tractationis accusabitur, et patri filius, si dementiae causa erit, non inverecunde dicet multum sua interfuisse. in quo tamen incommoda vitantis melior quam commoda petentis est causa.

quibus similia etiam in vera rerum quaestione tractantur. nam quae in scholis abdicatorum, haec in foro exheredatorum a parentibus et bona apud centumviros repetentium ratio est; quae illic malae tractationis, hic rei uxoriae, cum quaeritur utrius culpa divortium factum sit; quae illic dementiae, hic petendi curatoris.

subiacet utilitati etiam illa defensio, si peius aliquid futurum fuit. nam in comparatione malorum boni locum obtinet levius: ut si Mancinus foedus Numantinum sic defendat, quod periturus, nisi id factum esset, fuerit exercitus. hoc genus ἀντίστασις Graece nominatur, comparativum nostri vocant.

haec circa defensionem facti; quae si neque per

v7-9 p.112
se ipsa nec adhibitis auxiliis dabitur, proximum est in alium transferre crimen, si possumus. ideoque etiam in hos, qui citra scriptum [*]( citra scriptum, Christ : etiam scriptum, AG. ) sunt, status visa est cadere translatio Interdum ergo culpa in hominem relegatur, ut si Gracchus reus foederis Numantini, cuius metu leges populares tulisse in tribunatu videretur, [*]( videretur, Halm : videntur, AG. ) missum se ab imperatore suo diceret.

interim derivatur in rem, ut si is, qui testamento quid iussus non fecerit, dicat per leges id fieri non potuisse. hoc μετάστασιν dicunt. hinc quoque exclusis excusatio superest. ea est aut ignorantiae, ut si quis fugitivo stigmata scripserit eoque ingenuo iudicato neget se liberum esse scisse; aut necessitatis, ut cum miles ad commeatus diem non adfuit et dicit se fluminibus interclusum aut valetudine.