Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
non dissimiles autem abdicationum actionibus sunt malae tractationis actiones; nam et ipsae habent eandem in accusationibus moderationem. dementiae quoque iudicia aut propter id, quod factum est, aut propter id quod adhuc fieri vel non fieri potest instituuntur.
et actor in eo, quod factum est, liberum habet impetum, sic tamen ut factum accuset, ipsius patris tanquam valetudine lapsi misereatur; in eo vero, cuius libera mutatio est,
reus , quotiens causa patietur, debebit esse in defensione moderatus, quia fere ira et concitatio furori sunt similia. omnibus is commune est, quod rei non semper defensione facti, sed excusatione ac vena frequenter utuntur. est enim domestica disceptatio, in qua et semel peccasse et per errorem et levius, quam obiiciatur, absolutioni nonnunquam sufficit.
sed alia quoque multa controversiarum genera in qualitatem cadunt. iniuriarum ; quanquam enim reus aliquando fecisse negat, plerumque tamen haec actio facto atque animo continetur.
de accusatore constituendo, quae iudicia divinationes vocantur; in quo genere Cicero quidem, qui mandantibus sociis Verrem deferebat, [*]( deferebat, Halm : defendebant, AG.: accusabat contra eos qui eum defendebant, 2nd hand of A and early edd. ) hac usus est divisione, spectandum a quo maxime agi velint ii quorum de ultione quaeritur, a quo minime velit is qui accusatur. frequentissimae tamen hae sunt quaestiones,
uter
tutelae praeterea; in quo iudicio solet quaeri, an alia de re quam de calculis cognosci oporteat, an fidem praestare debeat tantum, non etiam consilium et eventum. cui simile est male gestae procurationis, quae in foro negotiorum gestorum; nam et mandati actio est.
praeter haec finguntur in scholis et inscripti [*]( inseripti inscriptum, Caperonnier: scripti scripturn, MSS. ) maleficii, in quibus aut hoc quaeritur, an inscriptum [*]( aliae in uiittiando, added by Spalding. ) sit aut hoc, an maleficium sit, raro utrumque. male gestae legationis apud Graecos et veris causis frequens, ubi iuris loco quaeri solet, an omnino aliter agere quam mandatum sit liceat, et quo usque sit legatus, quoniam aliae in nuntiando, aliae in renuntiando [*]( aliae oin nuntiaando, added by Spalding. ) sunt, ut in Heio, qui testimonium in Verrem dixerat post perlatam legationem.
plurimum tamen est in eo, quale sit factum. rei publicae laesae: hinc moventur quidem illae
quantum acceperit, an reddiderit, an protinus qui non reddidit ingratus sit, an potuerit reddere, an id, quod exigebatur, debuerit, quo animo sit. simpliciores illae iniusti repudii, sub qua lege controversiae illud proprium habent, quod a parte accusantis defensio est, a [*]( a, Spalding : et, MSS. ) defendentis accusatio.
praeterea , cum quis rationem mortis in senatu reddit, ubi una quaestio est iuris, an is demum prohibendus sit, qui mori vult ut se legum actionibus subtrahat; cetera qualitatis. finguntur et testamenta, in quibus de sola qualitate [*]( qualitate, added by Crist. ) quaeratur, ut in controversia, quam supra exposui, in qua de parte patrimonii quarta, quam pater dignissimo ex filiis reliquerat, contendunt philosophus, medicus, orator. quod idem accidit, si orbae nuptias indicant pares gradu, et si inter propinquos de idoneo quaeratur.