Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

de praemiis autem quaeruntur duo: an ullo sit

v7-9 p.118
dignus, qui petit, an tanto; ex duobus, uter dignior; ex pluribus, quis dignissimus. quorum tractatus ex ipso meritorum genere ducuntur. et intuebimur non rem tantum, sive adleganda sive comparanda erit, sed personam quoque; nam et multum interest, tyrannum iuvenis occiderit an senex, vir an femina, alienus an coniunctus;

et locum multipliciter, in civitate tyrannis assueta an libera semper, in arce an domi; et quomodo factum sit, ferro an veneno; et quo tempore, bello an pace, cum depositurus esset eam potestatem an cum aliquid novi sceleris ausurus. habent in meritis gratiam periculum quoque et difficultas.

similiter liberalitas a quo profecta sit, refert. nam in paupere gratior quam in divite, dante beneficium quam reddente, patre quam orbo. item in quam rem dederit et quo tempore et quo animo, id est, num in aliquam spem suam; similiter alia. et ideo qualitas maxime oratoris recipit operam, quia in utramque partem plurimum

v7-9 p.120
est ingenio loci, nec usquam tantum adfectus valent.

nam coniectura extrinsecus quoque adductas frequenter probationes habet et argumenta ex materia sumit; quale quidque videatur eloquentiae est opus; hic regnat, hic imperat, hic sola vincit. huic parti subiungit Verginius causas abdicationis, dementiae, malae tractationis, orbarum nuptias indicentium. nam et fere sic accidit, inventique sunt, qui has materias officiorum vocarent.

sed alios quoque nonnunquam leges hae recipiunt status. nam et coniectura est aliquando in plerisque horum, cum se vel non fecisse vel bona mente fecisse contendunt Cuius generis exempla sunt multa. et quid sit dementia ac mala tractatio, finitur. nam leges iuris [*]( leges iuris, Spalding : iuris leges, MSS. ) plerumque quaestiones praecurrere solent, sed [*]( sed, Spalding : et, MSS. ) ex quibus causae non fiat status.

quod tamen facto defendi non poterit, iure nitetur: et quot et quibus causis abdicare non liceat, et in quae crimina malae tractationis actio non [*]( non, added by Obrecht. ) detur, et cui accusare dementiae non permittatur.

v7-9 p.122