Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ut, si Caesar deliberet, an Britanniam impugnet, quae sit Oceani natura, an Britanniam insula (nam tum ignorabatur), quanta in ea terra, quo numero militum aggredienda, in consilium ferendum sit. eidem qualitati succedunt facienda ac non facienda, appetenda, vitanda; quae in suasorias quidem maxime cadunt, sed in controversiis quoque sunt frequentia, hac sola differentia, quod illic de futuris hic de factis agitur.
item demonstratiuae partis omnia sunt in
defensio longe potentissima est, qua ipsum factum, quod obiicitur, dicimus honestum esse. abdicatur aliquis, quod invito patre militarit, honores petierit, uxorem duxerit: tuemur, quod fecimus. hanc partem vocant Hermagorei κατ᾽ ἀντίλημψιν, ad intellectum id nomen referentes. Latine ad verbum translatam non invenio; absoluta appellatur. sed enim de re sola quaestio, iusta sit ea necne.
iustum omne continetur natura vel constitutione; natura, quod fit secundum cuiusque rei dignitatem.