Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

est autem qualitas alia de summo genre atque ea quidem non simplex. nam et qualis sit cuiusque rei natura et quae forma quaeritur: an immortalis anima, an humana specie deus; et de magnitudine ac numero, quantus sol, an unus mundus. quae omnia coniectura quidem colliguntur, quaestionem tamen habent in eo, qualia sint? haec et in suasoriis aliquando tractari solent,

ut, si Caesar deliberet, an Britanniam impugnet, quae sit Oceani natura, an Britanniam insula (nam tum ignorabatur), quanta in ea terra, quo numero militum aggredienda, in consilium ferendum sit. eidem qualitati succedunt facienda ac non facienda, appetenda, vitanda; quae in suasorias quidem maxime cadunt, sed in controversiis quoque sunt frequentia, hac sola differentia, quod illic de futuris hic de factis agitur.

item demonstratiuae partis omnia sunt in

v7-9 p.106
hoc statu: factum esse constat, quale sit factum quaeritur. lis est omnis aut de praemio aut de poena aut de quantitate. igitur [*]( igitur, early edd.: agitur, A: egrum, G. ) genus causae aut simplex aut comparativum. illic , quid aequum, hic, quid aequius aut quid aequissimum sit, excutitur. cum de poena iudicium est, a parte eius, qui causam dicit, aut defensio est criminis aut imminutio aut excusatio aut, ut quidam putant, deprecatio.

defensio longe potentissima est, qua ipsum factum, quod obiicitur, dicimus honestum esse. abdicatur aliquis, quod invito patre militarit, honores petierit, uxorem duxerit: tuemur, quod fecimus. hanc partem vocant Hermagorei κατ᾽ ἀντίλημψιν, ad intellectum id nomen referentes. Latine ad verbum translatam non invenio; absoluta appellatur. sed enim de re sola quaestio, iusta sit ea necne.