Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quanquam autem dissentire vix audeo a Cicerone, qui multos secutus auctores dicit, finitionem esse de eodem et de altero, semper enim [*]( enim, added by Regius. ) neganti aliquod esse nomen dicendum quod sit potius: tamen equidem [*]( equidem, Christ : eandem, AG. ) tris habeo velut species.

nam interim

v7-9 p.88
convenit solum [*]( solum, Zumpt : suum, AG. ) quaerere, an hoc sit, ut an adulterium rei lupanari. cum hoc negamus, non necesse est dicere quid id vocetur, quia totum crimen infitiamur. interim quaeritur, hoc an hoc; furtum an sacrilegium. non quin sufficiat non esse sacrilegium, sed quia necesse sit dicere quid sit aliud; quo rei loco utrumque finiendum est.

interim quaeritur rei rebus specie diversis, an et hoc et hoc eodem modo sit appellandum, cum res utraque habet suum nomen, ut amatorium, venenum. in omnibus autem huius generis litibus quaeritur, an etiam hoc, quia nomen de quo ambigitur utique rei alia re certum est. sacrilegium est rem sacram de templo surripere: an et privatam? adulterium cum aliena uxore domi coire: an et rei lupanari? tyrannicidium occidere tyrannum: an et rei mortem compellere?

ideoqueσυλλογισμός de quo postea dicam, velut infirmior est finitio, quia rei hac quaeritur, an idem sit huius rei nomen quod alterius, illo, an proinde habenda sit haec atque illa. est et talis finitionum [*]( fiuitionum, Regius : division, MSS. ) diversitas,