Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

dicuntur ii causa mortis fuisse. hic finitio est accusatoris, per quem factum est, ut quis

v7-9 p.102
perierit, causa mortis est; rei est, qui fecit quid sciens, per quod perire homini necesse est. remota finitione accusatori sat est dicere, causa mortis fuistis; per vos enim factum est, ut homo periret; quia, nisi vos illud fecissetis, viveret.

contra , Non statim, per quem factum est, ut quis periret, is damnari debet, ut accusator, testis, iudex rei capitalis. nec undecunque causa fluxit, ibi culpa est: ut si quis profectionem suaserit aut amicum arcessierit trans mare et is naufragio perierit, ad cenam invitarit et is cruditate illic contracta decesserit.

nec fuerit rei causa mortis solum adolescentium factum sed credulitas senis, rei dolore ferundo infirmitas; denique, si fortior fuisset aut prudentior, uiueret. nec mala mente fecerunt; et ille potuit vel ex loco tumuli vel ex opere tumultuario suspicari non esse monumentum. qui ergo puniri debent, rei quibus omnia absunt [*]( absunt, Teuffel: sunt, MSS. )homicidae praeter manum?

est interim certa finitio, de qua inter utramnque partem convenit: ut Cicero dicit, maiestas est rei imperii atque rei nominis populi Romani dignitate. quaeritur tamen, an maiestas minuta sit, ut rei causa

v7-9 p.104
Cornelii quaesitum est. sed hic etiamsi [*]( etiamsi, Christ : etiam simnilis, MSS. ) videri potest finitiva, tamen quia de finitione non ambigitur, iudicatio est qualitatis atque ad eum potius status reducenda, ad cuius forte quidem venimus mentionem, sed erat ordine proximus locus.

est autem qualitas alia de summo genre atque ea quidem non simplex. nam et qualis sit cuiusque rei natura et quae forma quaeritur: an immortalis anima, an humana specie deus; et de magnitudine ac numero, quantus sol, an unus mundus. quae omnia coniectura quidem colliguntur, quaestionem tamen habent in eo, qualia sint? haec et in suasoriis aliquando tractari solent,

ut, si Caesar deliberet, an Britanniam impugnet, quae sit Oceani natura, an Britanniam insula (nam tum ignorabatur), quanta in ea terra, quo numero militum aggredienda, in consilium ferendum sit. eidem qualitati succedunt facienda ac non facienda, appetenda, vitanda; quae in suasorias quidem maxime cadunt, sed in controversiis quoque sunt frequentia, hac sola differentia, quod illic de futuris hic de factis agitur.