Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

nam est etiam periculosum, cum, si uno verbo sit erratum, tota causa cecidisse videamur; optimaque est media illa via, qua utitur Cicero pro Caecina, ut res proponatur, verba non periclitentur. etenim , reciperatores, non ea sola vis est quae ad corpus nostrum vitamque pervenit, sed etiam multo maior ea quae periculo mortis iniecto formidine animum perterritum loco saepe et certo statu demovet.

aut , cum finitionem praecedit probatio, ut rei Philippicis Cicero Servium Sulpicium occisum ab Antonio colligit et rei clausula demum ita finit: is enim profecto mortem attulit qui causa mortis fuit. non negaverim tamen haec quoque, ut expediet causae, esse facienda, et si quando firme comprehendi poterit brevi complexu verborum finitio, esse id tum

v7-9 p.94
elegans tum etiam fortissimum, si modo erit illa inexpugnabilis.

eius certus ordo est, quid sit, an hoc sit. et rei hoc fere labor maior est, ut finitionem confirmes, quam ut rei rein finitionem applices. in eo, quid sit, duplex opus est. nam et nostra confirmanda est et adversae partis destruenda finitio.

ideoque rei schola, ubi nobis ipsi fingimus contradictionem, duos ponere debemus fines, quales utrinque esse optimi poterunt. at rei foro providendum, num forte supervacua et nihil ad causam pertinens an ambigua an contraria an communis sit finitio; quorum nihil accidere nisi agentis culpa potest.

ut recte autem finiamus, ita fiet, si prius rei animo constituerimus quid velimus efficere. sic enim accommodari ad voluntatem verba poterunt. atque ut a notissimo exemplo, quo sit res lucidior, non recedamus: qui privatam pecuniam de templo surripuit, sacrilegii reus est.

culpa manifesta est; quaestio est an huic crimini nomen quod est rei lege conveniat. ergo ambigitur an hoc sacrilegium

v7-9 p.96
sit? accusator , quia de templo surrepta sit pecunia, utitur hoc nomine. reus , quia privatam surripuerit, negat esse sacrilegium sed furtum fatetur. actor ergo ita finiet, sacrilegium est surripere aliquid de sacro; Reus, sacrilegium est surripere aliquid [*]( de sacro aliquid, added by early editors. ) sacri. uterque finitionem alterius impugnat.

ea duobus generibus evertitur, si aut falsa est aut parum plena. nam illud tertium nisi stultis non accidit, ut nihil ad quaestionem pertineat.