Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
opus est aliquando finitione obscurioribus et ignotioribus verbis ut, quid sit clarigatio, erctum citum: [*]( eretum citum, Halm : erectus citus, A: ercet ut, G. ) interim notis nomine verbis, [*]( verhis, early edd.: videbis, AG. ) quid sit penus, quid litus. quae varietas efficit, ut eam quidam coniecturae, quidam qualitati, quidam legitimis quaestionibus subiecerint.
quibusdam ne placuit quidem omnino subtilis haec et ad morem dialecticorum formata conclusio, ut rei disputationibus potius arguta [*]( arguta, Zumpt : argumenta, AG. ) verborum cavillatrix quam rei oratoris officio multum adlatura momenti. licet enim valeat rei sermone tantum, ut constrictum vinculis suis eum qui responsurus est vel tacere vel etiam invitum id quod sit contra cogat fateri, non eadem est tamen eius rei causis utilitas.
persuadendum enim iudici est, qui etiamsi verbis devinctus est, tamen, nisi ipsi rei accesserit, tacitus dissentiet. agenti vero quae tanta est huius praecisae comprehensionis necessitas? an , si non dixero, homo est animal mortale rationale, non potero, expositis tot corporis animique
quid quod nec uno modo definitur res eadem (ut facit Cicero: quid est enim vulgo? universos ) et latiore varioque tractatu, ut omnes oratores plerumque fecerunt? rarissima enim apud eos reperitur ilia ex consuetudine philosophorum ducta servitus est certa servitus [*](Expunged by Halm.) ad certa se verba adstringendi, idque faciendum rei libris Ciceronis de Oratore vetat M. Antonius.