Institutio Oratoria
Quintilian
Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.
ordo quoque rerum aut adfert aut detrahit fidem; multo scilicet magis res, prout ponuntur, [*]( ponuntur, added by Spalding. ) congruunt aut repugnant. sed haec nisi in ipso complexu causarum non deprehenduntur. quaerendum tamen semper, quid cuique connectatur et quid consentiat.
sequitur coniecturam finitio. nam , qui non potest dicere nihil fecisse, proximum habebit, ut dicat, non id fecisse, quod obiiciatur. itaque pluribus legibus rei iisdem quibus coniectura versatur, defensionis tantum genere mutato, ut rei furtis, depositis, adulteriis. nam , quemadmodum dicimus,
interim a qualitate ad finitionem descenditur, ut rei actionibus dementiae, malae tractationis, rei publicae laesae; rei quibus si recte facta esse, quae obiiciuntur, dici non potest, illud succurrit, non est male tractare uxorem verbis [*]( uxorem verbis, Spalding : rem publicam verbis, MSS. ) laedere. finitio igitur est rei propositae propria et dilucida et breviter comprehensa verbis enuntiatio. constat maxime,
sicut est dictum, genere, specie, differentibus, propriis: ut si finias equum, (noto enim maxime utar exemplo) genus est animal, species mortale, differentia irrationale, (nam et homo mortale erat) proprium hinniens. haec adhibetur orationi pluribus causis.