Institutio Oratoria

Quintilian

Quintilian. Institutio Oratoria, Volume 1-4. Butler, Harold Edgeworth, editor. Cambridge, Mass; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd., 1920-1922.

quos contraxi satellites?neque haec nego esse dicenda, et ipsis utendum pro parte suscepta. nam et in foro aliqua, quando [*]( aliqua quando, Spalding : aliquando, AG. ) adversarius probare non poterit, desiderabo. sed in foro tantam illam facilitatem olim desiderauimus, ubi non fere causa agitur, ut non aliquid ex his aut plura ponantur.

huic simile est, quod in epilogis quidam,

v7-9 p.82
quibus volunt, liberos, parentes, nutrices accommodant, nisi quod magis concesseris ea, quae non sint posita, desiderare quam adiicere. [*]( adiicere, Spalding : dicere, AG. ) de animo quomodo quaeratur, satis dictum est, cum ita diviserimus, an voluerit, an potuerit, an fecerit. nam qua via tractatur, an voluerit, eadem, quo animo fecerit; id enim est, an male facere voluerit.

ordo quoque rerum aut adfert aut detrahit fidem; multo scilicet magis res, prout ponuntur, [*]( ponuntur, added by Spalding. ) congruunt aut repugnant. sed haec nisi in ipso complexu causarum non deprehenduntur. quaerendum tamen semper, quid cuique connectatur et quid consentiat.

sequitur coniecturam finitio. nam , qui non potest dicere nihil fecisse, proximum habebit, ut dicat, non id fecisse, quod obiiciatur. itaque pluribus legibus rei iisdem quibus coniectura versatur, defensionis tantum genere mutato, ut rei furtis, depositis, adulteriis. nam , quemadmodum dicimus,

v7-9 p.84
non feci furtum, non accepi depositum, non commisi adulterium, ita, non est hoc furtum, non est hoc depositum, [*]( depositum, Badius : initiatio, AG: mutuatio, cod. mon . ) non est hoc adulterium.

interim a qualitate ad finitionem descenditur, ut rei actionibus dementiae, malae tractationis, rei publicae laesae; rei quibus si recte facta esse, quae obiiciuntur, dici non potest, illud succurrit, non est male tractare uxorem verbis [*]( uxorem verbis, Spalding : rem publicam verbis, MSS. ) laedere. finitio igitur est rei propositae propria et dilucida et breviter comprehensa verbis enuntiatio. constat maxime,

sicut est dictum, genere, specie, differentibus, propriis: ut si finias equum, (noto enim maxime utar exemplo) genus est animal, species mortale, differentia irrationale, (nam et homo mortale erat) proprium hinniens. haec adhibetur orationi pluribus causis.

nam tum est certum de nomine, sed quaeritur quae res ei subiicienda sit, tum res est manifesta, sed de nomine non constat. cum de [*]( sed constat, Halm : et quod nomine constat, MSS. ) nomine constat, de re dubium est, interim coniectura est: ut si quaeratur, quid sit deus.

nam qui neget deum esse spiritum omnibus partibus immixtum, non hoc dicat falsam esse divinae illius naturae appellationem, sicut Epicurus, qui humanam ei formam locumque inter mundos dedit? nomine uterque uno utitur;

utrum sit rei re, coniectat. interim qualitas tractatur, ut quid sit rhetorice, vis

v7-9 p.86
persuadendi an bene dicendi scientia. quod genus est rei iudiciis frequentissimum. sic enim quaeritur, an deprehensus rei lupanari cum aliena uxore adulter sit: quia non de appellatione, sed de vi facti eius ambigitur, an omnino peccaverit. nam si peccavit, non potest esse aliud quam adulter.

diversum est genus, cum controversia consistit rei nomine, quod pendet ex scripto, nec versatur rei iudiciis nisi propter verba quae litem faciunt: an, qui se interficit, homicida sit; an, qui tyrannum rei mortem compulit, tyrannicida; an carmina magorum veneficium. res enim manifesta est, sciturque non idem esse occidere se quod alium, non idem occidere tyrannum quod compellere ad mortem, non idem carmina ac mortiferam potionem; quaeritur tamen, an eodem nomine appellanda sint.

quanquam autem dissentire vix audeo a Cicerone, qui multos secutus auctores dicit, finitionem esse de eodem et de altero, semper enim [*]( enim, added by Regius. ) neganti aliquod esse nomen dicendum quod sit potius: tamen equidem [*]( equidem, Christ : eandem, AG. ) tris habeo velut species.